라틴어 문장 검색

'pro Quinto Metello' non immerito Augustus existimat magis ab actuaris exceptam male subsequentibus uerba dicentis, quam ab ipso editam;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 55장 3:2)
existimatque rescripturum et correcturum fuisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 56장 4:2)
nec nisi tempore extremo ad dimicandum cunctatior factus est, quo saepius uicisset, hoc minus experiendos casus opinans nihilque se tantum adquisiturum uictoria, quantum < . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > hostem fudit, quin castris quoque exueret:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 60장 1:2)
proinde desinant quidam quaerere ultra aut opinari mihique, qui compertum habeo, credant;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 66장 1:4)
Praegrauant tamen cetera facta dictaque eius, ut et abusus dominatione et iure caesus existimetur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 76장 1:1)
nec in tot uulneribus, ut Antistius medicus existimabat, letale ullum repertum est, nisi quod secundo loco in pectore acceperat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 82장 3:3)
alii e diuerso opinantur insidias undique imminentis subire semel quam cauere < . . . . . . > solitum ferunt:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 86장 2:1)
neque post bella ciuilia aut in contione aut per edictum ullos militum commilitones appellabat, sed milites, ac ne a filiis quidem aut priuignis suis imperio praeditis aliter appellari passus est, ambitiosius id existimans, quam aut ratio militaris aut temporum quies aut sua domusque suae maiestas postularet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 25장 1:1)
quo tempore existimatur lorica sub ueste munitus ferroque cinctus praesedisse decem ualentissimis senatorii ordinis amicis sellam suam circumstantibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 35장 1:3)
Magni praeterea existimans sincerum atque ab omni colluuione peregrini ac seruilis sanguinis incorruptum seruare populum, et ciuitates Romanas parcissime dedit et manumittendi modum terminauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 40장 3:1)
sed et Troiae lusum edidit frequentissime maiorum minorumque puerorum, prisci decorique moris existimans clarae stirpis indolem sic notescere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 2:2)
nec est, ut opinor, prouincia, excepta dum taxat Africa et Sardinia, quam non adierit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 47장 1:4)
quadam uero cognitione, cum Aemilio Aeliano Cordubensi inter cetera crimina uel maxime obiceretur quod male opinari de Caesare soleret, conuersus ad accusatorem commotoque similis:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 51장 2:1)
cunctari enim se, ne si superesset, eripere[t] legibus reum, sin deesset, destituere ac praedamnare amicum existimaretur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 56장 3:2)
sic enim nos perpetuam felicitatem rei p. et laeta huic precari existimamus:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 58장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION