라틴어 문장 검색

uno interim contenti simus exemplo C. Gracchi, praecipui suorum temporum oratoris, cui contionanti consistens post eum musicus fistula, quam τονάριον vocant, modos, quibus deberet intendi, monstrabat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 358:4)
an vero citharoedi non simul et memoriae et sono vocis et plurimis flexibus serviunt, cum interim alios nervos dextra percurrunt, alios laeva trahunt, continent, praebent, ne pes quidem otiosus legem temporum servat, et haec pariter omnia?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 404:1)
grammatico soli deserviamus, deinde geometrae tantum, omittamus interim quod didicimus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 407:2)
tenuit consuetudo, quae cotidie magis invalescit, ut praeceptoribus eloquentiae, Latinis quidem semper sed etiam Graecis interim, discipuli serius quam ratio postulat, traderentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 2:1)
unus, quod interim sufficere illos minores existimant, et bono sane stomacho contenti sunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 34:3)
interim admonere illud satis est, ut sit ea neque arida prorsus atque ieiuna, (nam quid opus erat tantum studiis laboris impendere, si res nudas atque inornatas indicare satis videretur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 47:3)
melior autem indoles laeta generosique conatus et vel plura iusto concipiens interim spiritus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 48:3)
erit illud plenius interim corpus, quod mox adulta aetas astringat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 50:1)
audeat haec aetas plura et inveniat et inventis gaudeat, sint licet illa non satis sicca interim ac severa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 50:4)
ne illud quidem quod admoneamus indignum est, ingenia puerorum nimia interim emendationis severitate deficere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 54:1)
nonnunquam hoc quoque erit utile, ipsum totas dictare materias, quas et imitetur puer et interim tanquam suas amet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 56:3)
interim satis est, si puer omni cura et summo, quantum illa aetas capit, labore aliquid probabile scripserit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 61:2)
nam et pro luxuria et pro amore dicimus, et leno interim parasitusque defenditur sic, ut non homini patrocinemur, sed crimini.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 67:1)
ceterum quamlibet pulchra elocutio, nisi ad victoriam tendit, utique supervacua, sed interim etiam contraria est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 76:2)
interim, quia prima rhetorices rudimenta tractamus, non omittendum videtur id quoque, ut moneam, quantum sit collaturus ad profectum discentium rhetor, si, quemadmodum a grammaticis exigitur poetarum enarratio, ita ipse quoque historiae atque etiam magis orationum lectione susceptos a se discipulos instruxerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 88:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION