라틴어 문장 검색

Invicem ego et rogo et exigo, ut non solum quid te verum etiam quid me deceat aspicias, patiarisque me in hoc uno tibi eodem animo repugnare, quo in omnibus obsequi soleo.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 14 2:1)
Etenim, cum a me ut frater diligatur, non debet ab eo quem ego parentis loco observo, exigere officium quod parenti suo remisisset.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 23 2:1)
Hos Quadratus non in theatro, non domi spectabat, nec illa exigebat.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 24 4:2)
neque enim fere quisquam exigit istud nisi qui facit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 31 1:2)
Senecio, cum explorasset consules postulationibus vacaturos, convenit me et 'Qua concordia' inquit 'iniunctam nobis accusationem exsecuti sumus, hac adeamus consules petamusque, ne bona dissipari sinant, quorum esse in custodia debent.'
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 4:2)
quamquam non exigo ut excedas actae rei modum.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 10:2)
Exigebam ergo ut qui capitali supplicio afficiendos putabant, discederent a relegante, nec interim contra absolventes mox dissensuri congregarentur, quia parvolum referret an idem displiceret, quibus non idem placuisset.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 14:2)
Oneravi te tot pariter missis voluminibus, sed oneravi primum quia exegeras, deinde quia scripseras tam graciles istic vindemias esse, ut plane scirem tibi vacaturum, quod vulgo dicitur, librum legere.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 15 1:1)
Exegerat prosocer meus, ut Amerina praedia sua inspicerem.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 3:2)
Hoc assensus audientium exegit;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 4:4)
Devehimus tamen pro novo musto novos versiculos tibique iucundissime exigenti ut primum videbuntur defervisse mittemus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 16 2:1)
Sed confodias licet, dum modo iam nunc destines diem, quo et de illis et de his coram exigere possimus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 13:3)
Nec tuae naturae est translaticia haec et quasi publica officia a familiaribus amicis contra ipsorum commodum exigere, et ego te constantius amo quam ut verear, ne aliter ac velim accipias, nisi te Kalendis statim consulem videro, praesertim cum me necessitas locandorum praediorum plures annos ordinatura detineat, in qua mihi nova consilia sumenda sunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 37 1:1)
Scribis pergratas tibi fuisse litteras meas, quibus cognovisti quemadmodum in Tuscis otium aestatis exigerem;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 40 1:1)
TRAIANUS PLINIO Et civis et senatoris boni partibus functus es obsequium amplissimi ordinis quod iustissime exigebat, praestando.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 3 B1)

SEARCH

MENU NAVIGATION