라틴어 문장 검색

populi grati est praemiis adficere bene meritos de re publica civis, viri fortis ne suppliciis quidem moveri ut fortiter fecisse paeniteat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 30장 2:5)
nunc denique, si haec arma contra se sint futura, sibi facinoris suspicionem, non facti crimen obstare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 35장 2:2)
quodnam ego concepi tantum scelus aut quod in me tantum facinus admisi, iudices, cum illa indicia communis exiti indagavi, patefeci, protuli, exstinxi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 37장 3:1)
et cum sciret de damno legem esse Aquiliam, tamen hoc ita existimavit, apud maiores nostros cum et res et cupiditates minores essent et familiae non magnae magno metu continerentur ut perraro fieret ut homo occideretur, idque nefarium ac singulare facinus putaretur, nihil opus fuisse iudicio de vi coactis armatisque hominibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 4장 2:1)
ergo si omnes partes sunt eius modi ut in singulis dolus malus haereat, universam rem et totum facinus sine dolo malo factum iudicabitis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 14장 2:12)
volo inauditum facinus ipsius qui id commisit voce convinci.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 25장 2:11)
quas res luxuries in flagitiis, crudelitas in suppliciis, avaritia in rapinis, superbia in contumeliis efficere potuisset, eas omnis sese hoc uno praetore per triennium pertulisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 1장 3:3)
illud admonemus tamen ridiculo sic usurum oratorem ut nec nimis frequenti ne scurrile sit, nec subobsceno ne mimicum, nec petulanti ne improbum, nec in calamitatem ne inhumanum, nec in facinus ne odii locum risus occupet, neque aut sua persona aut iudicum aut tempore alienum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 26장 2:1)
quantis illa clamoribus adulescentuli diximus de supplicio parricidarum, quae nequaquam satis defervisse post aliquanto sentire coepimus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 30장 3:1)
de Anaxarcho Democritio cogitetur, qui cum Cypri in manus Timocreontis regis incidisset, nullum genus supplicii deprecatus est neque recusavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 52:4)
misericordia est aegritudo ex miseria alterius iniuria laborantis (nemo enim parricidae aut proditoris supplicio misericordia commovetur);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 18:1)
solane beata vita, quaeso, relinquitur extra ostium limenque carceris, cum constantia gravitas fortitudo sapientia reliquaeque virtutes rapiantur ad tortorem nullumque recusent nec supplicium nec dolorem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 13:3)
sequetur igitur horum ratione vel ad supplicium beata vita virtutem cumque ea descendet in taurum Aristotele Xenocrate Speusippo Polemone auctoribus nec eam minis blandimentisve corrupta deseret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 87:1)
neque enim tam magnum facinus admisimus, ut debeamus torti perire.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 20:2)
Et facinus indignum, aliquis ovillam est et tunicam habet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 56:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION