라틴어 문장 검색

Si enim hominum commento ignis adhibitus multiplex praestat auxilium, quid ascribendum est aetherio solis calori?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 24:3)
ut lyra Apollini chordarum septem tot caelestium sphaerarum motus praestat intellegi, quibus solem moderatorem natura constituit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 15:3)
Ideo ergo simulachris eorum iunguntur figurae draconum, quia praestant ut humana corpora velut infirmitatis pelle deposita ad pristinum revirescant vigorem, ut revirescunt dracones per annos singulos pelle senectutis exuta:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 2:1)
quippe Hercules ea est solis potestas quae humano generi virtutem ad similitudinem praestat deorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 6:2)
Similiter Phryges fabulis et sacrorum administra­tionibus inmutatis circa Matrem Deum et Attinem eadem intellegi praestant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 7:1)
Nam quia, in quocunque signo fuerit, praestat omnia signa et sidera signorumque praestites deos, videtur cunctos deos ducatu praeire ordinando cuncta ornandoque, atque ideo velut exercitum eius ceteros deos haberi per XI signorum partes distributos, quia ipse duodecimi signi, in quocunque signo fuerit, locum occupat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 6:1)
verum ista quae proscindis defendere quilibet potest ex plebeia grammaticorum cohorte, ne Servio nostro, qui priscos, ut mea fert opinio, praeceptores doctrina praestat, in excusandis talibus quaeratur iniuria:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 8:3)
et iam primum animadverto duos quos eloquentissimos antiqua aetas tulit, comicum Plautum et oratorem Tullium, eos ambos etiam ad iocorum venustatem ceteris praestitisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 10:2)
Nunc grege de intacto septem mactare iuvencos Praestiterit, totidem lectas de more bidentes, et ut iniuges evidentius exprimeret, adiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 5:3)
Quattuor eximios praestanti corpore tauros
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 6:4)
ubi quod eximuntur eximios, quod eliguntur praestanti corpore dicendo monstravit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 7:1)
In Papiriano enim iure evidenter relatum est arae vicem praestare posse mensam dicatam.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 5:3)
Vellem Servium nostrum diutius audire, sed hora nos quietis ammonet, ut exorto iubare eloquio Symmachi domi suae fruamur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 8:2)
Sed prior forma οἶκτον praestat, haec δείνωσιν, id est, prior misericordiam commovet, horrorem secunda, sicut alibi:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 11:1)
— sed motos praestat conponere fluctus, et Mnestheus:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 21:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION