라틴어 문장 검색

"ut teres orbis iter flexi rota percucurrit anni diemque eundem sol reduxit ortus, evomit in iugulum Pauli Nero fervidum furorem, iubet feriri gentium magistrum, ipse prius sibimet finem cito dixerat futurum:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Apostolorum Petri et Pauli.10)
unus erat iuvenum doctissimus artibus sinistris, fraude pudicitiam perfringere, nil sacrum putare, saepe etiam magicum cantamen inire per sepulcra, quo geniale tori ius solveret aestuante nupta, luxuriae rabiem tantae cohibet repente Christus, discutit et tenebras de pectore, pellit et furorem, inplet amore sui, dat credere, dat pudere facti, iamque figura alia est quam quae fuit oris et nitoris:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.10)
laetior interea iam Thascius ob diem suorum sistitur indomiti proconsulis eminus furori, edere iussus erat quid viveret:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.32)
iram nam furor incitat hostis cruenti:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis26)
"supremus hic tibi finis erit, semper prostrata iacebis, nec iam mortiferas audebis spargere flammas in famulos famulasve Dei, quibus intima casti vena animi sola fervet de lampade Christi, tene, o vexatrix hominum, potuisse resumptis viribus extincti capitis recalescere flatu, Assyrium postquam thalamum cervix Olofernis caesa cupidineo madefactum sanguine lavit, gemmantemque torum moechi ducis aspera Iudith sprevit et incestos conpescuit ense furores, famosum mulier referens ex hoste tropaeum non trepidante manu vindex mea caelitus audax!"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 113)
vexillum sublime crucis, quod in agmine primo dux bona praetulerat, defixa cuspide sistit, instauratque levem dictis mordacibus alam exstimulans animos nunc probris, nunc prece mixta:
(프루덴티우스, Psychomachia, section 190)
"quis furor insanas agitat caligine mentes?"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 191)
nec non et tenero pietatis tegmine crines obtegit anguinos, ut candida palla latentem dissimulet rabiem, diroque obtenta furori, quod rapere et clepere est avideque abscondere parta, natorum curam dulci sub nomine iactet.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1155)
"quid iuvat indomitos bello sedasse Furores et sanctum vitiis pereuntibus omne receptum, si virtus sub pace cadit?"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1195)
Adeo impotenti esse animo ut praeter civium Morem atque legem et sui voluntatem patris Tamen hanc habere studeat cum summo probro?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 324)
Ego nullo possum remedio me evolvere ex his turbis Quin, si hoc celetur, in metu, sin patefit, ill probro sim.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 45)
Ac veluti magno in populo cum saepe coorta est seditio, saevitque animis ignobile volgus, iamque faces et saxa volant - furor arma ministrat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 12:5)
Furor impius intus, saeva sedens super arma, et centum vinctus aenis post tergum nodis, fremet horridus ore cruento."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 19:14)
Quos inter medius venit furor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 23:11)
instamus tamen inmemores caecique furore, et monstrum infelix sacrata sistimus arce.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 10:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION