라틴어 문장 검색

Quaero igitur cur oleum quod in summo est, vinum quod in medio, mel quod in fundo, optima esse credantur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 13:4)
Media igitur pars quantum a confinio summi utriusque tantum a noxa remota est quasi nec turbulenta nec diluta.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 16:2)
et per alteram de duabus superioribus fistulam, quae Graece appellatur τραχεῖα ἀρτηρία, spiritum a summo ore in pulmonem atque inde rursum in os et in nares commeare, perque eandem vocis fieri meatum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 5:1)
Invida fatorum series, summisque negatum Stare diu;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:23)
Nunc, cum Fortuna secundis Mecum rebus agat, superique ad summa vocantes, Tentamur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:10)
Tethys maioribus undis Hesperiam Calpen, summumque implevit Atlanta.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:19)
Summo si frigida coelo Stella nocens nigros Saturni accenderet ignes, Deucalioneos fudisset Aquarius imbres, Totaque diffuso latuisset in aequore tellus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:9)
Nec cunctae summi templo iacuere Tonantis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:18)
quarum una madentes Scissa genas, planctu liventes atra lacertos, Nunc, ait, o miserae contundite pectora matres, Nunc laniate comas, neve hunc differte dolorem, Et summis servate malis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:20)
In fluvium primi cecidere, in corpora summi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:97)
Summum, Brute, nefas civilia bella fatemur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:39)
Cetera classis abit, summis spoliata carinis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:47)
Sed prius ut totam, qua terra cingitur, urbem Clauderet, a summis perduxit ad aequora castris Longum Caesar opus, fontesque et pabula campi Amplexus fossa, densas tollentia pinnas Cespitibus, crudaque exstruxit brachia terra.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:48)
Invehit, et summis longe petit aequora remis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:12)
non amplius undae Sustinuere graves in summo gurgite truncos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION