라틴어 문장 검색

Hinc et Naevius poeta in bello Punico ait citrosam vestem.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 5:5)
At nos hinc alii sitientes ibimus Afros, Pars Scythiam et rapidum Cretae veniemus Oaxem.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 9:4)
Hinc Virgilius:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 23:2)
Hinc me digressum vestris deus adpulit oris.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 11:4)
Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur In caelum scopuli, quorum sub vertice late Aequora tuta silent:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 18:4)
Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi Exercet Diana choros, quam mille secutae Hinc atque hinc glomerantur Oreades:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 9:1)
Ac velut annoso validam cum robore quercum Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc Eruere inter se certant:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 13:1)
Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum Vincla recusantum et sera sub nocte rudentum, Setigerique sues atque in praesepibus ursi Saevire ac formae magnorum ululare luporum:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 1:1)
Hinc est quod providentia naturae similitudinem natorum atque gignentium ex ipso quoque nutricatu praeparans fecit cum ipso partu alimoniae copiam nasci.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 16:1)
Et duas parabolas temeravit, ut unam faceret, trahens hinc ignem inde torrentem, et dignitatem neutrius inplevit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 14:1)
Quod quam inportune sit positum hinc apparet quod necdum pugnabat Aeneas, sed tantum in navi veniens apparebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 35:6)
hinc rapit illum Cinirus ad Liguriam, Ocnus Mantuam.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 4:6)
Quid Virgilio contulerit Homerus, hinc maxime liquet quod, ubi rerum necessitas exegit a Marone dispositionem inchoandi belli, quam non habuit Homerus (quippe qui Achillis iram exordium sibi fecerit, quae decimo demum belli anno contigit), laboravit ad rei novae partum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 1:1)
Hinc atque hinc glomerantur Oreades, — et:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 16:4)
Hinc nox processit stellis ardentibus apta
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 9:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION