라틴어 문장 검색

quin et Clitumni sacras victoribus undas, candida quae Latiis praebent armenta triumphis, visere cura fuit;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:217)
sic illum dura parentis instituit pietas in se vel pignora parci quique neget nato, procerum quod praestat honori.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:234)
discreto revoluta gradu torquentur in orbes agmina, perpetuisque inmoto cardine claustris Ianus bella premens laeta sub imagine pugnae armorum innocuos paci largitur honores.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:274)
conubii necdum festivos regia cantus sopierat, cecinit fuso Gildone triumphos, et calidis thalami successit laurea sertis, sumeret ut pariter princeps nomenque mariti victorisque decus;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:2)
mens ardua semper a puero, tenerisque etiam fulgebat in annis fortunae maioris honos.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:26)
restituit Stilicho cunctos tibi, Roma, triumphos.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:203)
Hoc clipeo munitus Honorius altum non gemuit patrem vitaeque et lucis in ipso limine, contemptus numquam, dat iura subactis gentibus et secum sentit crevisse triumphos.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:26)
cuius foedissima nutrix Ambitio, quae vestibulis foribusque potentum excubat et pretiis commercia pascit honorum, pulsa simul.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:51)
quae non incudes streperent, quae flamma vacaret fabrilis, quantis fluerent fornacibus aera effigies ductura tuas, quis devius esset angulus aut regio quae non pro numine vultus dilectos coleret, talem ni semper honorem respueres?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:84)
"Cuncta mihi semper Stilicho, quaecumque poposci, concessit tantumque suos invidit honores.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:104)
etiam nunc ille repugnat et tanto dubitat fasces praebere triumpho, qui mihi Maurorum penitus lacrimabile nomen ignorare dedit?"
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:120)
defendis honorem quem fugis, et spernis tota quem mole tueris?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:132)
instituit sublimem Brutus honorem;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:166)
sed non inmodicus proprii iactator honoris consul, Roma, tuus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:18)
septem circumspice montes, qui solis radios auri fulgore lacessunt, indutosque arcus spoliis aequataque templa nubibus et quidquid tanti struxere triumphi.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:41)

SEARCH

MENU NAVIGATION