라틴어 문장 검색

quis modus tibi exilio tandem eveniet, qui finis fugae?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 4136)
eorum inventu res simitu pessumas pessum dedi, iram, inimicitiam, maerorem, lacrumas, exilium, inopiam [solitudinem, stultitiam, exitium, pertinaciam]. date, di, quaeso conveniundi mi eius celerem copiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 25)
Quin, pedes, vos in curriculum conicitis in Cyprum recta, quandoquidem pater mihi exilium parat?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 2226)
iam sum domi, iam redii exilio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 2261)
Quem quidem hercle ego, in exilium cum iret, redduxi domum;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 452)
te in exilium ire hinc oportet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 424)
itaque rex iussit cum his agi furti condemnatosque cum ignominia dimisit, Aristophanen vero amplissimis muneribus ornavit et supra bybliothecam constituit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말21)
quam rem ipsum ingenti animo tulisse ferunt causam potius ignominiae intuentem quam ignominiam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 257:1)
verum tamen haec video, cum homine audacissimo paratissimoque negotium esse, omnis damnatos, omnis ignominia adfectos, omnis damnatione ignominiaque dignos illac facere, omnem fere iuventutem, omnem illam urbanam ac perditam plebem, tribunos valentis addito C. Cassio, omnis qui aere alieno premantur, quos pluris esse intellego quam putaram (causam solum illa causa non habet, ceteris rebus abundat);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 3 10:8)
Laudatur non exilium, sed ille qui in exilium ivit tanquam misisset.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 11:3)
absit, inquam, ut dicatur maluisse exilium quam presbyterium aut maluisse periurium quam exilium.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 12:5)
Rutilia Cottam filium secuta est in exilium et usque eo fuit indulgentia constricta, ut mallet exilium pati quam desiderium, nec ante in patriam quam eum filio rediit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 115:1)
ad ambitionem, quibus exsili poena superioribus legibus non fuisset, ab illo patriae proditores de exsilio reductos esse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 14 4:6)
Itaque adicit visum sibi se magis in exilium ire, qui sine illo rediturus esset, quam illum in exilio relinqui.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 57:2)
Et ecce tot praeliis, tot laboribus omnibus saeculis inauditis in victoria et bono fine completis, duce quoque et universis sociis mutuo commendatis, magni et pusilli, primores et subditi, in terram nativitatis suae reditum parant a diutino exsilio, et palmas victoriae in manu sua referunt, prae nimia pietate lacrymis affluentes super fratribus in exsilio relictis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 108:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION