라틴어 문장 검색

maxime animo tyranni credibile indicium Thraso nominatus fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 68:2)
itaque fidem potiorem ratus quam patriae debebat, indicium ad praetores defert.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 310:2)
qui ubi rem haud vanam esse certis indiciis conpererunt, consultis senioribus et auctoritate eorum praesidio ad fores posito ingressos curiam Themistum atque Adranodorum interfecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 311:1)
nemo eorum relegatus in exilium est, nemini spes emerendi stipendia adempta, hostis denique est datus, cum quo dimicantes aut vitam semel aut ignominiam finirent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 84:1)
nos, quibus, nisi quod commisimus ut quisquam ex Cannensi acie miles Romanus superesset, nihil obici potest, non solum a patria procul Italiaque sed ab hoste etiam relegati sumus, ubi senescamus in exilio, ne qua spes, ne qua occasio abolendae ignominiae, ne qua placandae civium irae, ne qua denique bene moriendi sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 85:1)
neque ignominiae finem nec virtutis praemium petimus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 87:1)
asperrima quaeque ad laborem periculumque deposcimus, ut quod ad Cannas faciundum fuit quam primum fiat, quoniam, quidquid postea viximus, id omne destinatum ignominiae est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 91:1)
et cum iam composita omnia ad proditionem essent, indicio delato ad Epicyden per Attalum quendam, indignantem sibi rem creditam non esse, necati omnes cum cruciatu sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 346:1)
diuque tenuisset, ni cruenta scuta Romanorum visa indicium alterius cladis Poenis atque inde pavorem iniecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 584:1)
additum etiam utrorumque ignominiae est ne in oppidis hibernarent neve hiberna propius ullam urbem decem milibus passuum aedificarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 11:2)
additum etiam indicio quod celabatur, et alios specie transfugarum Numidas vagari in castris Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 173:1)
illud irae atque odii exsecrabilis indicium est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 183:3)
et primo elevabatur index indiciumque:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 388:2)
indici libertas data et viginti milia aeris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 389:2)
quos Marcelli mora destitutos, quia ad praedictum tempus exercitum ad Syracusas non admovisset, indicio facto omnis ab tyrannis interfectos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 426:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION