라틴어 문장 검색

Sed haec una causa est cur aqua marina non sit ablutioni apta, quia pinguis est, sicut et ipse Aristoteles saepe testatus est, et sales docent quibus inesse quiddam pingue nullus ignorat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 23:3)
In pulmonem defluere potum nec poetae nobiles ignorant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 22:1)
Urbs est Dictaeis olim possessa colonis, Quos profugos Creta vexere per aequora puppes Cecropiae, victum mentitis Thesea velis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:50)
Tunc linquitur Aemus Thracius, et populum Pholoe mentita biformem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:12)
Ignoratque datos, ne quisquam serviat, enses.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:100)
Namque omnes voces, per quas iam tempore tanto Mentimur dominis, haec primum reperit aetas, Qua sibi ne ferri ius ullum Caesar abesset, Ausonias voluit gladiis miscere secures.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:5)
tum Calabro portu te crede potitum, Cum iam non poterit puppi nostraeque saluti Altera terra dari Quid tanta strage paretur, Ignoras?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:87)
Nec metuens imi Borean habitator Olympi Lucentem totis ignorat noctibus Arcton.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:42)
Sub quocumque die, quocumque est sidere mundi, Moeret, et ignorat caussas, animumque dolentem Corripit;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:60)
cum caeco rapiantur secula casu, Mentimur regnare Iovem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:67)
En ratis, ad vestros quae tendit carbasa portus, Quid ferat ignoras:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:24)
Exiget ignorans Latiae commercia linguae, Ut lacrimis se, Magne roges.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:11)
Ignorant populi, si non in morte probaris, An scieris adversa pati.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:53)
Nam corpus Phariaene canes avidaeque volucres Distulerint, an furtivus, quem vidimus, ignis Solverit, ignoro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:19)
Nam quidquid pulvere sicco Separat ardentem tepida Berenicida Lepti, Ignorat frondes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION