라틴어 문장 검색

stet illic licet carnifex, stet tortor atque ignis, perseverabit nec quid passurus, sed quid facturus sit, aspiciet, et se honestae rei tamquam bono viro credet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 21:2)
Illic est prudentia, sine qua nullum initur consilium, quae suadet, quod effugere non possis, quam fortissime ferre.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 10:4)
Quicquid illic iuvenis feceram, videbar mihi facere adhuc posse et paulo ante fecisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 1:2)
Nam ut illic quisquis ab igne propior stetit, percusso similis obstipuit, sic in his per aliquam vim accidentibus unum calamitas opprimit, ceteros metus, paremque passis tristitiam facit pati posse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 4:4)
Ego tamen illic aliquid et doceo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 3:5)
Erit autem illic etiam antequam hac custodia exsolvatur, cum vitia disiecerit purusque ac levis in cogitationes divinas emicuerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 12:3)
aliqua illic acuta est, aliqua gravis, aliqua media.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 9:2)
Singulorum illic latent voces, omnium apparent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 10:1)
Si aurum ex urna sustuleris, quia illic et vipera est, non ideo, inquam, mihi urna aurum dat, quia viperam habet, sed aurum dat, cum et viperam habeat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 26:6)
Illic aurum possum sine vipera tollere, hic lucrum sine sacrilegio facere non possum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 27:3)
Illic invenio aequitatem per se expetendam, nec metu nos ad illam cogi nec mercede conduci, non esse iustum, cui quidquam in hac virtute placet praeter ipsam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 11:5)
" Adclamatur " recita, recita " ab iis, qui illum ommutescere illic cupiunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 2:5)
Illic dissentiamus cum Epicuro, ubi dicit nihil iustum esse natura et crimina vitanda esse, quia vitari metus non posse;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 15:1)
" Illic idem potest una sententia, quod omnium, quia omnium, si perrogetur, una erit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 13:2)
Deinde ad cenas lautitia transfertur, et illic commendatio ex novitate et soliti ordinis commutatione captatur, ut ea, quae includere solent cenam, prima ponantur, ut quae advenientibus dabantur, exeuntibus dentur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 9:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION