라틴어 문장 검색

Cum Veteres Mechanicam (uti Author est Pappus) in verum Naturalium investigatione maximi fecerint, & recentiores, missis formis substantialibus & qualitatibus occultis, Phaenomena Naturae ad leges Mathematicas revocare aggressi sint:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:1)
potentiis non manualibus sed naturalibus scribentes, ea maxime tractamus quae ad Gravitatem, levitatem, vim Elasticam, resistentiam Fluidorum & ejusmodi vires seu attractivas seu impulsivas spectant:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:24)
Inaequales enim sunt dies Naturales, qui vulgo tanquam aequales pro Mensura Temporis habentur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 34:2)
Ut partium Temporis ordo est immutabilis, sic etiam ordo partium Spatii.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 35:1)
Porro nequis objiciat Regulam ad quam probandam inventum est hoc experimentum praesupponere corpora vel absolute dura esse, vel saltem perfecte elastica, cujusmodi nulla reperiuntur in compositionibus naturalibus;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 38:1)
Caeterum corpora resisti in ratione velocitatis Hypothesis est magis Mathematica quam Naturalis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. I. De Motu corporum quibus resistitur in ratione velocitatis. 36:1)
Hypoth. I. Causas rerum naturalium non plures admitti debere, quàm quae & vera sint & earum Phaenomenis explicandis sufficiunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 가설 3:1)
Ideoque effectuum naturalium ejusdem generis eaedem sunt causae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 가설 5:2)
cum materia omnis densior ad operationes Naturales obeundas majorem calorem requirat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 40:12)
Haec omnia per scalam partium aequalium & chordas angulorum ex Tabula Sinuum naturalium collectas determinavi graphicè;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 26:18)
Grandis et ut ita dicam pudica oratio non est maculosa nec turgida, sed naturali pulchritudine exsurgit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 2:7)
Numquid ab aliquo naturali vitio formam meam excaeco?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 128:10)
Mox perfricata diutius fronte Quid autem ego inquam "mali feci, si dolorem meum naturali convicio exoneravi?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:22)
Naturale est enim ut ea, quae quis adeptus est ipse, quam amplissima existimari velit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 3:2)
si non, et perdere vellent, naturale malum saltem et de more dedissent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 61:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION