라틴어 문장 검색

Graecas sententias in hoc refero, ut possitis aestimare, primum quam facilis e Graeca eloquentia in Latinam transitus sit et quam omne quod bene dici potest commune omnibus gentibus sit, deinde ut ingenia ingeniis conferatis et cogitetis Latinam linguam facultatis non minus habere, licentiae minus.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 22:7)
Decoquere vero foedissimum ob hoc ipsum, quia non opus est ad liberandam fidem facultatibus sed animo ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 4:3)
Socrati cum multa pro suis quisque facultatibus offerrent, Aeschines, pauper auditor:
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 55:1)
Respiciendae sunt cuique facultates suae viresque, ne aut plus praestemus, quam possumus, aut minus.
(세네카, 행복론, Liber II 63:1)
Is cum ab amicis conferentibus ad impensam ludorum pecunias acciperet, magnam pecuniam a Fabio Persico missam non accepit et obiurgantibus iis, qui non aestimant mittentes, sed missa, quod repudiasset :
(세네카, 행복론, Liber II 96:2)
Denique ad reddendam gratiam et virtute opus est et tempore et facultate et adspirante fortuna ;
(세네카, 행복론, Liber III 9:1)
" Quidquid," inquit, " est, quod det patri filius, utique minus est, quia hanc ipsam dandi facultatem patri debet.
(세네카, 행복론, Liber III 127:1)
Nulla vi verborum, nulla ingenii facultate exprimi potest, quantum opus sit, quam laudabile quamque numquam memoria hominum exiturum, posse hoc dicere :
(세네카, 행복론, Liber III 172:1)
argenti, aeris, ferri immane pondus omnibus locis obrutum, cuius investigandi tibi facultatem dedit, ac latentium divitiarum in summa terra signa disposuit :
(세네카, 행복론, Liber IV 23:5)
" Volebam gratiam referre, sed timeo impensam, timeo periculum, vereor offensam ;
(세네카, 행복론, Liber IV 115:6)
Aliis post longam diem repono, aliis in antecessum ae prout occasio et rei publicae meae facultas tulit.
(세네카, 행복론, Liber IV 156:5)
quod ut nuntiatum est, accucurrit, spiritum eius recollegit, in villam illum suam transtulit, lectulo suo cessit, adfectum semianimemque recreavit, diebus triginta sua impensa curavit, refecit, viatico instruxit subinde dicentem :
(세네카, 행복론, Liber IV 176:3)
Non est per me mora, si aut occasio mihi deest aut facultas.
(세네카, 행복론, Liber IV 191:2)
Ille praestitit mihi, nempe cum occasionem haberet, cum facultatem.
(세네카, 행복론, Liber IV 191:3)
Non omnes ad bonum propositum easdem adferunt vires, easdem facultates, eandem fortunam, quae optimorum quoque consiliorum dumtaxat exitus temperat ;
(세네카, 행복론, Liber V 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION