라틴어 문장 검색

ita et Spiritum sanctum secundum substantiam essentiae suae aeternum, secundum effecta vero incoepisse dicamus, quod est dicere effecta potius quam ipsum incoepisse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:9)
Vocet itaque Plato Spiritum sanctum animam secundum effectum operum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:12)
Sit processio animae secundum effectum temporalem, utramque spiritus processionem, tam secundum efficaciam scilicet, quam secundum effectum a sanctis Patribus distinctam esse cognovimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:17)
Ita Spiritus sanctus dicitur et Dei qui dedit, et nostri qui accipimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 60:15)
Tollam de spiritu tuo, et dabo eis (Num. XI, 17), hoc est, de Spiritu sancto quem tibi dedi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 60:18)
Si ergo et quod datur principium habet eum a quo datur, quia non aliunde accepit illud quod ab ipso procedit, fatendum est Patrem et Filium principium esse Spiritus sancti, tamen non duo principia, sed unum principium.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 60:19)
Tale est ergo Patrem et Filium esse principium Spiritus sancti, ac si dicamus Spiritum ex ambobus per effectum procedere, hoc est potentia Dei moderante ejus ratione ad auctum perduci.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 61:4)
Denique si in donis Dei nil majus est charitate, et nullum majus donum Dei est quam Spiritus sanctus, quid consequentius quam ipse sit charitas quae dicitur Deus, et ex Deo?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 61:17)
Spiritus sanctus nec Pater est, nec Filius est, sed dilectio quam habet Pater in Filio et Filius in Patre.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 61:20)
Cum enim Deum esse Patrem et Filium et Spiritum sanctum tale sit, ut diximus Deum esse potentiam, ut dictum est, generantem, et sapientiam genitam, et benignitatem procedentem, cum istud nemo discretus ambigat, sive Judaeus, sive gentilis, nemini haec fides deesse videtur, quod et nos quidem concedimus, sequentes Apostolum qui ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 62:2)
Quam etiam rationem sancti secuti videntur, cum Deum Patrem probarent Filium tam bonum genuisse, quantum potuit, ut ei aequalis esset.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:23)
Sanctus Hieronymus Eustochio ad meliora studuit hortando mandare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 13:23)
Quantum igitur aestimo, cum id tantum Deus facere possit quod eum facere convenit, nec eum quidquam facere convenit quod facere praetermittat, profecto id solum eum posse facere arbitror quod quandoque facit, licet haec nostra opinio paucos aut nullos habeat assentatores, et plurimum dictis sanctorum, et aliquantulum a ratione dissentire videatur [Anmerkung] .
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 16:3)
Potuit incarnari olim, quod modo non potest, cum nullatenus id fieri modo conveniat, et sic potentiam habuit olim quam modo non habet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 21:5)
Hac itaque ratione potentia incarnandi Deus privatus non est quam olim exercuit, licet eam exercere modo ideo non possit, quia eam minime nunc exerceri convenit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION