라틴어 문장 검색

Parte alia media Eumedes in proelia fertur, antiqui proles bello praeclara Dolonis, nomine avum referens, animo manibusque parentem, qui quondam, castra ut Danaum speculator adiret, ausus Pelidae pretium sibi poscere currus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 16:1)
Iamque aderat Phoebo ante alios dilectus Iapyx Iasides, acri quondam cui captus amore ipse suas artes, sua munera, laetus Apollo augurium citharamque dabat celerisque sagittas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 17:3)
Postquam acies videt Iliacas atque agmina Turni, alitis in parvae subitam conlecta figuram, quae quondam in bustis aut culminibus desertis nocte sedens serum canit importuna per umbras, hanc versa in faciem Turni se pestis ob ora fertque refertque sonans clipeumque everberat alis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 31:8)
Ite meae, felix quondam pecus, ite capellae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS47)
Omnia, quae Phoebo quondam meditante, beatus audiit Eurotas, iussitque ediscere laurus, ille canit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.46)
frigidus in Venerem senior, frustraque laborem ingratum trahit, et, si quando ad proelia ventum est, ut quondam in stipulis magnus sine viribus ignis, incassum furit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 4:2)
Hoc quondam monstro horribilis exercuit iras Inachiae Iuno pestem meditata iuvencae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 6:7)
Hic quondam morbo caeli miseranda coorta est tempestas totoque autumni incanduit aestu et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum, corrupitque lacus, infecit pabula tabo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:1)
Tum sonus auditur gravior, tractimque susurrant, frigidus ut quondam silvis immurmurat Auster, ut mare sollicitum stridit refluentibus undis, aestuat ut clausis rapidus fornacibus ignis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 12:4)
quondam cithara tacentem suscitat Musam neque semper arcum tendit Apollo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 106)
fuit haec sapientia quondam, publica privatis secernere, sacra profanis, concubitu prohibere vago, dare iura maritis, oppida moliri, leges incidere ligno.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 12:3)
qualem commendes, etiam atque etiam aspice, ne mox incutiant aliena tibi peccata pudorem, fallimur et quondam non dignum tradimus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1831)
emptor Aricini quondam Veientis et arvi emptum cenat holus, quamvis aliter putat;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 288)
'matronam nullam ego tango', ut quondam Marsaeus, amator Originis ille, qui patrium mimae donat fundumque laremque, 'nil fuerit mi' inquit 'cum uxoribus umquam alienis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.30)
Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos incoluit finis, nemo generosior est te, nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus olim qui magnis legionibus imperitarent, ut plerique solent, naso suspendis adunco ignotos, ut me libertino patre natum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate1)

SEARCH

MENU NAVIGATION