라틴어 문장 검색

Sin autem quaereremus quis esset is, qui ad rem publicam moderandam usum et scientiam et studium suum contulisset, definirem hoc modo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 211:1)
Oratorem autem, quoniam de eo quaerimus, equidem non facio eundem quem Crassus, qui mihi visus est omnem omnium rerum atque artium scientiam comprehendere uno oratoris officio ac nomine;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 213:1)
Neque vero, si quis utrumque potest, aut ille consili publici auctor ac senator bonus ob eam ipsam causam orator est aut hic disertus atque eloquens, si est idem in procuratione civitatis egregius, illam scientiam dicendi copia est consecutus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 215:1)
Qua re non, si eloquentissimus Athenis Pericles idemque in ea civitate plurimos annos princeps consili publici fuit, idcirco eiusdem hominis atque artis utraque facultas existimanda est, nec, si P. Crassus idem fuit eloquens et iuris peritus, ob eam causam inest in facultate dicendi iuris civilis scientia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 216:1)
Sit sane tanta quantam tu illam esse vis - etenim sine controversia et magna est et late patet et ad multos pertinet et summo in honore semper fuit et clarissimi cives ei studio etiam hodie praesunt - sed vide, Crasse, ne dum novo et alieno ornatu velis ornare iuris civilis scientiam, suo quoque eam concesso et tradito spolies atque denudes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 235:2)
oratorem negas, nisi illam scientiam adsumpserit, esse posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 236:3)
sed quia saepe utitur orator subsidio iuris in causis, idcirco istam iuris scientiam eloquentiae tamquam ancillulam pedisequamque adiunxisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 236:5)
nec, si parvi navigi et magni eadem est in gubernando scientia, idcirco qui, quibus verbis erctum cieri oporteat, nesciat, idem erciscundae familiae causam agere non possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 237:3)
Nihilne igitur prodest oratori iuris civilis scientia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 250:5)
Non possum negare prodesse ullam scientiam, ei praesertim, cuius eloquentia copia rerum debeat esse ornata;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 250:6)
Nam quod dicis senectutem a solitudine vindicari iuris civilis scientia, fortasse etiam pecuniae magnitudine;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 254:1)
Qua re equidem et in nostra civitate et in ipsa Graecia, quae semper haec summa duxit, multos et ingeniis et magna laude dicendi sine summa rerum omnium scientia fuisse fateor;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 6:1)
oratoris autem omnis actio opinionibus, non scientia, continetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 30:3)
Ut igitur in eius modi re, quae mendacio nixa sit, quae ad scientiam non saepe perveniat, quae opiniones hominum et saepe errores aucupetur, ita dicam, si causam putatis esse, cur audiatis.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 30:6)
Huius rei scientiam si quis volet magnam quandam artem esse dicere, non repugnabo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 32:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION