라틴어 문장 검색

Stulta est enim, mi Lucili, et minime conveniens litterato viro occupatio exercendi lacertos et dilatandi cervicem ac latera firmandi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 2:2)
" Stulta vita ingrata est et trepida;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 9:4)
Quam tu nunc vitam dici existimas stultam ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 9:8)
Ingeniosus ille vir fuit, magnum exemplum Romanae eloquentiae daturus, nisi illum enervasset felicitas, immo castrasset.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 9:7)
Est sine dubio stultum, quia quandoque sis futurus miser, esse iam miserum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 1:2)
Tolle istam pompam, sub qua lates et stultos territas!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 14:2)
Suasit illi Satellius Quadratus, stultorum divitum adrosor, et quod sequitur, adrisor, et quod duobus his adiunctum est, derisor, ut grammaticos haberet analectas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 7:1)
Nonne videatur stultus, si quis multitudinem eo loco timeat, per quem transitus singulis est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 9:3)
Is ait tam stultum esse, qui mortem timeat, quam qui senectutem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 10:2)
Seneca Lucilio suo salutem Facis rem optimam et tibi salutarem, si, ut scribis, perseveras ire ad bonam mentem, quam stultum est optare, cum possis a te impetrare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 411)
quid enim est stultius quam in homine aliena laudare ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 6:3)
Ceterum qui interrogatur, an cornua habeat, non est tam stultus, ut frontem suam temptet, nec rursus tam ineptus aut hebes, ut ne sciat tu illi subtilissima collectione persuaseris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 8:1)
Rogo, non stultissimum dicas, si quis existimet lucernae peius esse, cum extincta est, quam antequam accenditur?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 54 5:1)
Non stulte videtur elegisse hunc locum Vatia, in quem otium suum pigrum iam et senile conferret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 7:4)
Et cum maius periculum sit male vivendi quam cito moriendi, stultus est, qui non exigua temporis mercede magnae rei aleam redimit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 34:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION