라틴어 문장 검색

Ad hoc ritus quoque et mos auspicandi eandem esse observationem docet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 7:1)
Ita observantissimus civilium definitionum diei et noctis initia descripsit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 11:6)
et quia se huius dei senserunt nomine ac religione tutos, instituisse Saturnalia feruntur, ut agrestes vicinorum animos ad maiorem sacri reverentiam ipsa indicti festi observatio vocaret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 27:4)
Ianumque ab eundo dictum, quod mundus semper eat, dum in orbem volvitur et ex se initium faciens in se refertur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 11:2)
Septimanas autem habentibus ab Idibus revertebantur Kalendae ad diem septimum decimum, verum habentibus quintanas ad octavum decimum remeabat initium Kalendarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 4:1)
Sed secutus Numa, quantum sub caelo rudi et seculo adhuc inpolito solo ingenio magistro conprehendere potuit, vel quia Graecorum observatione forsan instructus est, quinquaginta dies addidit, ut in trecentos quinquaginta quattuor dies, quibus duodecim lunae cursus confici credidit, annus extenderetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 1:1)
et sub specie observationis emergebat maior confusionis occasio.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 1:3)
Iulius ergo Caesar decem dies observationi veteri superadiecit, ut annum trecenti sexaginta quinque dies, quibus sol lustrat zodiacum, efficerent:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 6:1)
de quibus observatio tam diligens tam cauta narratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 3:4)
Romulus, cum ingenio acri quidem sed agresti statum proprii ordinaret imperii, initium cuiusque mensis ex illo sumebat die quo novam lunam contigisset videri.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 5:1)
Cum enim initia mensium maiores nostri ab exortu lunae servaverint, iure Iunoni addixerunt Kalendas, lunam ac Iunonem eandem putantes:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 20:1)
vel quia luna per aerem meat, unde et Graeci lunam ἄρτεμιν nuncuparunt, id est ἀερότομιν, quod aera secat, Iuno autem aeris arbitra est, merito initia mensium, id est Kalendas, huic deae consecraverunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 20:2)
Quis enim observationi locus, cum eligendi facultas non supersit?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 20:3)
Eius observationis an religio ulla sit tradita quaeri solet:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 26:2)
Plene, ut arbitror, anni ac mensium constitutione digesta habet Horus quoque noster quod de dierum vocabulis et observatione consuluit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 37:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION