라틴어 문장 검색

reliqua eadem fere vero fictoque huiusmodi certamine tractantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 80:3)
interim, quia prima rhetorices rudimenta tractamus, non omittendum videtur id quoque, ut moneam, quantum sit collaturus ad profectum discentium rhetor, si, quemadmodum a grammaticis exigitur poetarum enarratio, ita ipse quoque historiae atque etiam magis orationum lectione susceptos a se discipulos instruxerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 88:2)
alii, cum primas modo lineas duxissent, post declamationes, quid omisisset quisque, tractabant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 116:1)
utraque autem ratio miscenda est et ita tractanda, ut ipsae res postulabunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 118:2)
nunquam haec supra fidem et poetica, ut vere dixerim, themata iuvenibus tractare permittamus, ut exspatientur et gaudeant materia et quasi in corpus eant?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 153:3)
sed de his plenius suo quidque loco tractabimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 200:1)
sed illa sequentia suo loco, nunc quae de prima parte tractanda sunt, ordiar.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 208:7)
Gorgias apud Platonem suadendi se artificem in iudiciis et aliis coetibus esse ait, de iustis quoque et iniustis tractare;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 227:1)
ac me dubitasse confiteor, an hanc partem quaestionis tractandam putarem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 271:1)
sufficiant igitur haec, quia de utilitate supra tractavimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 332:5)
vero enim oratori, quae sunt in vita, quandoquidem in ea versatur orator atque ea est ei subiecta materies, omnia quaesita, audita, lecta, , tractata, agitata esse debent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 339:2)
livores et tumores in corpore cruditatis an veneni signa sint, non tractat orator?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 352:1)
iam hinc, unde coeperit, quibus constet, quo quaeque in ea modo invenienda atque tractanda sint, exsequar;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 4:2)
nam et in laude iustitia utilitasque tractatur et in consiliis , et raro iudicialem inveneris causam, in cuius non parte aliquid eorum, quae supra diximus, reperiatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 63:3)
non semper autem omnia in eam quae tractabitur materiam cadent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 66:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION