라틴어 문장 검색

denique ei, qui profitetur esse suum non solum de eis controversiis, quae temporibus et personis notatae sunt, hoc est, de omnibus forensibus, sed etiam de generum infinitis quaestionibus dicere, nullum potest esse genus orationis, quod sit exceptum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 66:3)
pauca enim sunt, quae usu iam tractata et animo quasi notata habere videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 129:4)
itaque non nulli ridiculi homines hoc ipsum non insulse interpretantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 221:5)
haec enim ridentur vel sola vel maxime, quae notant et designant turpitudinem aliquam non turpiter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 236:2)
tantum genus huius ridiculi insigni aliqua et nota re notari volo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 259:4)
ut cum Africanus censor tribu movebat eum centurionem, qui in Pauli pugna non adfuerat, cum ille se custodiae causa diceret in castris remansisse quaereretque, cur ab eo notaretur, "non amo" inquit "nimium diligentis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 272:3)
simul est illud ante oculos, nec bonum virum proprie et copiose laudari sine virtutum nec improbum notari ac vituperari sine vitiorum cognitione satis insignite atque aspere posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 349:2)
sic fore, ut ordinem rerum locorum ordo conservaret, res autem ipsas rerum effigies notaret atque ut locis pro cera, simulacris pro litteris uteremur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 354:2)
verum tamen neque tam acri memoria fere quisquam est, ut, non dispositis notatisque rebus, ordinem verborum omnium aut sententiarum complectatur, neque vero tam hebeti, ut nihil hac consuetudine et exercitatione adiuvetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 357:1)
ut res caecas et ab aspectus iudicio remotas conformatio quaedam et imago et figura ita notaret, ut ea, quae cogitando complecti vix possemus, intuendo quasi teneremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 357:5)
eam singulis personis bene positis notare possumus, ut sententias imaginibus, ordinem locis comprehendamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 359:5)
aut translatum, quod maxime tamquam stellis quibusdam notat et illuminat orationem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 170:4)
distinctio et aequalium aut saepe variorum intervallorum percussio numerum conficit, quem in cadentibus guttis, quod intervallis distinguuntur, notare possumus, in amni praecipitante non possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 186:2)
Notatur enim maxime similitudo in conquiescendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 191:5)
Duo enim aut tres fere sunt extremi servandi et notandi pedes, si modo non breviora et praecisa erunt superiora;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 193:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION