라틴어 문장 검색

nihil enim refert, quomodo appelletur utrumlibet eorum, si quid orationi prosit apparet, nec mutatur vocabulis vis rerum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 8:5)
illa nimia quorundam fuit observatio, ut vocabula verbis, verba rursus adverbiis, nomina appositis et pronominibus essent priora;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 281:3)
Iam pridem equidem nos vera vocabula rerum amisimus:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장19)
Sed qui mortales initio Africam habuerint quique postea accesserint aut quo modo inter se permixti sint, quamquam ab ea fama, quae plerosque obtinet, diuersum est, tamen, uti ex libris Punicis, qui regis Hiempsalis dicebantur, interpretatum nobis est utique rem sese habere cultores eius terrae putant, quam paucissimis dicam.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 17장12)
Hoc, mi Lucili, plerique perperam interpretantur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 13:2)
Et apertior ista sententia est quam ut interpretanda sit, et disertior quam ut adiuvanda.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 8:1)
Aliud iam his annis, certe huic corpori, vocabulum convenit, quoniam quidem senectus lassae aetatis, non fractae, nomen est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 1:2)
cogor verbum pro vocabulo ponere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 7:7)
Fac ergo, mi Lucili, quod aequitatem tuam decet, desine beneficium fortunae male interpretari;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 7:3)
quicquid accidit, benigne interpretando levat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 25:3)
Huic collectioni hoc modo Peripatetici quidam respondent, ut inperturbatum et constantem et sine tristitia sic interpretentur, tamquam inperturbatus dicatur, qui raro perturbatur et modice, non qui numquam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 3:1)
διαλεκτικη` in duas partes dividitur, in verba et significationes, id est in res quae dicuntur et vocabula quibus dicuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 17:5)
Cur ergo potius inter vocabula me sapientiae detines quam inter opera ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 33:6)
confitebor, inquit, adfectus patris quos ut quisque uolet interpretetur:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 10:5)
Nemo haec ita interpretetur, tamquam reducam liberalitatem et frenis artioribus reprimam ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 87:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION