라틴어 문장 검색

tanta igitur calamitatis praesentis adhibetur a philosopho medicina, quanta inveteratae ne desideratur quidem, nec, si aliquot annis post idem ille liber captivis missus esset, volneribus mederetur, sed cicatricibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 54:4)
Sit HIKL superficies illa Sphaerica, & P corpusculum intus constitutum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 4:1)
"quo didicisse, nisi hoc fermentum et quae semel intus innata est rupto iecore exierit caprificus?"
(페르시우스, 풍자, satire 119)
"quid non intus habet?"
(페르시우스, 풍자, satire 138)
ego te intus et in cute novi.
(페르시우스, 풍자, satire 325)
virtutem videant intabescantque relicta, anne magis Siculi gemuerunt aera iuvenci, et magis auratis pendens laquearibus ensis purpureas subter cervices terruit, " imus imus praecipites " quam si sibi dicat et intus palleat infelix quod proxima nesciat uxor?
(페르시우스, 풍자, satire 329)
sed si intus et in iecore aegro nascuntur domini, qui tu inpunitior exis atque hic, quem ad strigiles scutica et metus egit erilis?
(페르시우스, 풍자, satire 566)
Fremit captiva pubes intus et, dum murmurat, roborea moles spirat alieno metu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:13)
O facinus inquam indignum, quod amo te quamvis relictus, et in hoc pectore, cum vulnus ingens fuerit, cicatrix non est.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 91:10)
Tantum omnem scabitudinem animo tanquam bonarum artium magister deleret sine cicatrice.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 99:4)
Numquid et frontes cicatricibus scindere?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:37)
Miretur nunc aliquis Vlixis nutricem post vicesimum annum cicatricem invenisse originis indicem, cum homo prudentissimus confusis omnibus corporis orisque lineamentis ad unicum fugitivi argumentum tam docte pervenerit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 105:18)
Accedebat huc, quod neque Tryphaena me alloquebatur tanquam familiarem et aliquando gratum sibi amatorem, nec Giton me aut tralaticia propinatione dignum iudicabat, aut quod minimum est, sermone communi vocabat, credo, veritus ne inter initia coeuntis gratiae recentem cicatricem rescinderet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 113:10)
Nec diu spatiatus consederam, ubi hesterno die fueram, cum illa intus venit comitem aniculam trahens.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:2)
adeo ut librum recitaret publicaretque, in quo Rusticum insectatur atque etiam 'Stoicorum simiam' appellat, adicit 'Vitelliana cicatrice stigmosum' - agnoscis eloquentiam Reguli -, lacerat Herennium Senecionem tam intemperanter quidem, ut dixerit ei Mettius Carus 'Quid tibi cum meis mortuis?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION