라틴어 문장 검색

unum sit hoc, quod maria terrasque et mari ac terris inserta complectitur, an multa eiusmodi corpora deus sparserit;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 22:3)
Liquet mihi cum magno spectasse gaudio deos, dum ille vir, acerrimus sui vindex, alienae saluti consulit et instruit discedendum fugam, dum studia etiam nocte ultima tractat, dum gladium sacro pectori infigit, dum viscera spargit et illam sanctissimam animam indignamque quae ferro contaminaretur manu educit.
(세네카, De Providentia, book 1 19:1)
ne virus quidem istud, quo alios spargitis, quo vos necatis, me impediet, quo minus perseverem laudare vitam, non quam ago, sed quam agendam scio, quo minus virtutem adorem et ex intervallo ingenti reptabundus sequar.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 92:3)
Quicquid habebo, nec sordide custodiam nec prodige spargam.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 102:2)
plurimum ista res habet difficultatis, si modo consilio tribuitur, non casu et impetu spargitur.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 123:2)
nec enim quisquam omnia incendit, sed unam aliquam rem, ex qua surgat in omnia se sparsurus ignis.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Domus cum arboee exusta.37)
Quid illa quae fratrem in moram sequentis patris sparsit?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, filia conscia in veneno privigni.32)
sparsa impiis quotiens novercam fecit!
(세네카, Hercules Furens 1:10)
adsint ab imo Tartari fundo excitae Eumenides, ignem flammeae spargant comae, viperea saevae verbera incutiant manus, i nunc, superbe, caelitum sedes pete, humana temne.
(세네카, Hercules Furens 1:44)
partes meae sunt reddere Alcidae patrem genusque verum, post tot ingentis viri memoranda facta postque pacatum manu quodcumque Titan ortus et labens videt, post monstra tot perdomita, post Phlegram impio sparsam cruore postque defensos deos nondum liquet de patre?
(세네카, Hercules Furens 6:39)
Non erubescit Bacchus effusos tener sparsisse crines nec manu molli levem vibrare thyrsum, cum parum forti gradu auro decorum syrma barbaricum trahit:
(세네카, Hercules Furens 7:9)
quin structum acervans nemore congesto aggerem cruore corpus impio sparsum cremo?
(세네카, Hercules Furens 18:6)
- quis vos per omnem, liberi, sparsos domum deflere digne poterit?
(세네카, Hercules Furens 18:13)
sparsit peremptus aureum serpens nemus et hydra vires posuit et notos Hebro cruore pingues hospitum fregi greges hostisque traxi spolia Thermodontiae.
(세네카, Hercules Oetaeus 1:10)
vidi silentum fata nec tantum redi, sed trepidus atrum Cerberum vidit dies et ille solem, nullus Antaeus Libys animam resumit, cecidit ante aras suas Busiris, una est Geryon sparsus manu taurusque populis horridus centum pavor.
(세네카, Hercules Oetaeus 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION