라틴어 문장 검색

iis, ut adsiduae templi antistites essent, stipendium de publico statuit, virginitate aliisque caerimoniis venerabiles ac sanctas fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 212:2)
Pater patratus ad ius iurandum patrandum, id est sanciendum fit foedus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 248:4)
nunc, quoniam tuum insanabile ingenium est, at tu tuo supplicio doce humanum genus ea sancta credere quae a te violata sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 303:2)
quid enim futurum fuit, si illa pastorum convenarumque plebs, transfuga ex suis populis, sub tutela inviolati templi aut libertatem aut certe impunitatem adepta, soluta regio metu, agitari coepta esset tribuniciis procellis et in aliena urbe cum patribus serere certamina, priusquam pignera coniugum ac liberorum caritasque ipsius soli, cui longo tempore adsuescitur, animos eorum consociasset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 5:1)
nunc iure belli liberum te intactum inviolatumque hinc dimitto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 135:2)
deinde in admirationem versus supra Coclites Muciosque dicere id facinus esse, et prae se ferre quemadmodum, si non dedatur obses, pro rupto foedus se habiturum, sic deditam intactam inviolatamque ad suos remissurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 146:1)
prosequuntur coniuges liberique, cuinam se relinquerent in ea urbe in qua nec pudicitia nec libertas sancta esset miserabiliter rogitantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 564:1)
aliam deinde consularem legem de provocatione, unicum praesidium libertatis, decemvirali potestate eversam, non restituunt modo, sed etiam in posterum muniunt sanciendo novam legem, ne quis ullum magistratum sine provocatione crearet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 603:1)
hac lege iuris interpretes negant quemquam sacrosanctum esse, sed eum qui eorum cui nocuerit, Iovi sacrum sanciri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 607:1)
satisfactum legi aiebat, quae numero nusquam praefinito tribuni modo ut relinquerentur sanciret, et ab iis qui creati essent cooptari collegas 10 iuberet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 716:1)
deinde ne ipsi quidem inviolati erant, utique postremis mensibus, cum et per coitiones potentiorum iniuria fieret et vis potestatis omnis aliquanto posteriore anni parte languidior ferme esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 726:2)
cur non sancitis ne vicinus patricio sit plebeius nec eodem itinere eat, ne idem convivium ineat, ne in foro eodem consistat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 52:1)
oppidum ante noctem redditum Sutrinis inviolatum integrumque ab omni clade belli, quia non vi captum sed traditum per condiciones fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 36:2)
ceterum tribuni plebis, non tam lege quam exemplo moti, ne quis postea populum sevocaret, capite sanxerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 165:1)
Caere, sacrarium populi Romani, deversorium sacerdotum ac receptaculum Romanorum sacrorum, intactum inviolatumque crimine belli hospitio Vestalium cultisque dis darent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 206:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION