라틴어 문장 검색

Cum sistrum aliquis concutiens ex imperio mentitur, cum aliquis secandi lacertos suos artifex brachia atque umeros suspensa manu cruentat, cum aliqua genibus per viam repens ululat laurumque linteatus senex et medio lucernam die praeferens conclamat iratum aliquem deorum, concurritis et auditis ac divinum esse eum, invicem mutum alentes stuporem, ad- firmatis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 145:1)
At nos non facimus miserandas sacerdotes, nec est apud nos maximus honor ultimorum malorum solatium.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Sacerdos Peostituta.14)
Iam uero iratus commodius dicebat, et ideo diligentissime cauebant homines ne dicentem interpellarent.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 4:5)
occidat illum ciuis iratus, misceat maledicta uulneribus qualia in adulterum maritus adtulerat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Tyrannicida adulter tyranni.29)
Quantum perdidi quem fatetur iratus inimicus plus perdidisse quam uoluit?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Domus cum arboee exusta.27)
maria iam quiescunt, praedones miserentur, irati parcunt.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.44)
Propitius pater ita conlocauit filiam suam, ut iratus tyrannus alienas.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, demens qui servo filiam iunxit.18)
Irata, inquid, dis sacrilegium potuit committere.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.23)
illic iste naufragiorum reliquias conputabat, illic uectigal infelix et quantum sibi iratum redderet mare.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.39)
Tantum patiendum est pingente Parrhasio quantum irato Ioue.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Parrhasius et Prometheus.37)
i Miseranda coniunx Herculis magni, sile:
(세네카, Hercules Furens 6:38)
ferrum omne teneat raris innocui labor ensesque lateant, nulla tempestas fretum violenta turbet, nullus irato Iove exiliat ignis, nullus hiberna nive nutritus agros amnis eversos trahat.
(세네카, Hercules Furens 13:16)
hic video abditum gnatum scelesti patris, En blandas manus ad genua tendens voce miseranda rogat:
(세네카, Hercules Furens 14:31)
[nondumque ferae terga iubatae] ite ad Stygios, umbrae, portus ite, innocuae, quas in primo limine vitae scelus oppressit patriusque furor, ite, iratos visite reges.
(세네카, Hercules Furens 16:23)
Nunc parte ab omni, genitor, iratus tona, oblite nostri vindica sera manu saltem nepotes.
(세네카, Hercules Furens 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION