라틴어 문장 검색

Non fingimus istud humani ingenii vanum decus nec ingentem imaginem falsae rei concipimus, sed qualem conformamus, exhibuimus, exhibebimus, raro forsitan magnisque aetatium intervallis unum;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 36:2)
Illa, quicquid eiusmodi est, transcurrit ut vanas species somniorum visusque nocturnos nihil habentis solidi atque veri.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 58:2)
aeque enim impotens sui est, decoris oblita, necessitudinum immemor, in quod coepit pertinax et intenta, rationi consiliisque praeclusa, vanis agitata causis, ad dispectum aequi verique inhabilis, ruinis simillima, quae super id quod oppressere franguntur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 3:2)
habet enim non solidum robur sed vanum tumorem violentisque principiis utitur, non aliter quam qui a terra venti surgunt et fluminibus paludibusque concepti sine pertinacia vehementes sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 103:2)
ira vanis et extra causam obversantibus commovetur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 109:2)
vanis enim vana terrori sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 61:2)
Non vanae vobis auctor rei venio.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 71:7)
Nihil nisi quod in oculos incurret manifestumque erit credamus, et quotiens suspicio nostra vana apparuerit, obiurgemus credulitatem;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 130:2)
Ita fit, ut frequenter irrita sit eius voluntas, qui non quae facilia sunt adgreditur, sed vult facilia esse quae adgressus est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 44:4)
Sic immanis fera ad latratum canum lenta respexit, sic irritus ingenti scopulo fluctus adsultat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 154:3)
Nunc autem primum impetum sequimur, deinde, quamvis vana nos concitaverint, perseveramus, ne videamur coepisse sine causa, et, quod iniquissimum est, pertinaciores nos facit iniquitas irae ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 176:5)
omnia, quae natura fera ac rabida sunt, consternantur ad vana.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 178:5)
movet cerebrum, in vanas mentes imagines evocat, multum inter falsum ac verum mediae caliginis fundit.
(세네카, De Providentia, book 1 46:2)
Ad vota sua omni via tendunt et in- honesta se ac difficilia docent coguntque, et ubi sine praemio labor est, torquet illos irritum dedecus, nec dolent prava se sed frustra voluisse.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 26:4)
male enim respondent coacta ingenia, reluctante natura irritus labor est.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 66:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION