라틴어 문장 검색

invicem moechos anus arrogantis flebis in solo levis angiportu Thracio bacchante magis sub inter- lunia vento, cum tibi flagrans amor et libido, quae solet matres furiare equorum, saeviet circa iecur ulcerosum non sine questu, laeta quod pubes hedera virenti gaudeat pulla magis atque myrto, aridas frondes hiemis sodali dedicet Euro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 254)
sed minuit furorem vix una sospes navis ab ignibus mentemque lymphatam Mareotico redegit in veros timores Caesar ab Italia volantem remis adurgens, accipiter velut mollis columbas aut leporem citus venator in campis nivalis Haemoniae, daret ut catenis fatale monstrum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 374)
prius insolentem serva Briseis niveo colore movit Achillem, movit Aiacem Telamone natum forma captivae dominum Tecmessae, arsit Atrides medio in triumpho virgine rapta, barbarae postquam cecidere turmae Thessalo victore et ademptus Hector tradidit fessis leviora tolli Pergama Grais.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 42)
nunc arma defunctumque bello barbiton hic paries habebit, laevum marinae qui Veneris latus custodit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 262)
sis licet felix, ubicumque mavis, et memor nostri, Galatea, vivas teque nec laevos vetet ire picus nec vaga cornix.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 274)
sive receptus terra Neptunus classes Aquilonibus arcet, regis opus, sterilisve diu palus aptaque remis vicinas urbes alit et grave sentit aratrum, seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis doctus iter melius:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 2:10)
o ego laevus, qui purgor bilem sub verni temporis horam.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 9:11)
haec Ianus summus ab imo prodocet, haec recinunt iuvenes dictata senesque, laevo suspensi loculos tabulamque lacerto.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 128)
Si fortunatum species et gratia praestat, mercemur servum, qui dictet nomina, laevum qui fodicet latus et cogat trans pondera dextram porrigere:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 626)
(puer hic non laeve iussa Philippi accipiebat)
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 734)
laeva stomachosus habena dicet eques;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 155)
Continui montes, ni dissocientur opaca valle, sed ut veniens dextrum latus aspiciat sol, laevum discedens curru fugiente vaporet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 162)
tanto cum strepitu ludi spectantur et artes divitiaeque peregrinae, quibus oblitus actor cum stetit in scaena, concurrit dextera laevae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 176)
acerba fata Romanos agunt scelusque fraternae necis, ut inmerentis fluxit in terram Remi sacer nepotibus cruor.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 79)
niger rudentis Eurus inverso mari fractosque remos differat;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 103)

SEARCH

MENU NAVIGATION