라틴어 문장 검색

sparge tu saltem, precor, telum (perire feminae possum manu) iam fracta, iam satiata - quid pascis minas?
(세네카, Hercules Oetaeus 19:16)
sparsus silebo - non ferae excutient mihi, non arma gemitus, nil quod impelli potest.
(세네카, Hercules Oetaeus 20:48)
quotiens telis facibusque tuis ille pepercit, quotiens ignis spargendus erat!
(세네카, Hercules Oetaeus 27:45)
te matres, avide te cupiunt nurus quamprimum radios spargere lucidos.
(세네카, 메데아 2:4)
patri sparsum que ponto corpus et Peliae senis decocta aeno membra:
(세네카, 메데아 3:13)
dedit illa graves improba poenas per tam longos ducta timores, cum duo montes, claustra profundi, hinc atque illinc subito impulsu velut aetherio gemerent sonitu, nubesque ipsas mare deprensum spargeret austris.
(세네카, 메데아 6:11)
ausus aeternos agitare currus immemor metae iuvenis paternae quos polo sparsit furiosus ignes ipse recepit.
(세네카, 메데아 10:16)
ille vocali genitus Camena, cuius ad chordas modulante plectro restitit torrens, siluere venti, cura suo cantu volucris relicto adfuit tota comitante silva, Thracios sparsus iacuit per agros, at caput tristi fluitavit Hebro:
(세네카, 메데아 10:24)
quaecumque generat invius saxis Eryx, quae fert opertis hieme perpetua iugis sparsus cruore Caucasus Promethei, et quis sagittas divites Arabes linunt pharetraque pugnax Mediis aut Parthi leves, aut quos sub axe frigido sucos legunt lucis Suebae nobiles Hyrcaniis;
(세네카, 메데아 11:16)
semper, genetrix, deflenda mihi, prima meorum causa malorum, tristes questus natae exaudi, si quis remanet sensus in umbris, utinam ante manu grandaeva sua mea rupisset stamina Clotho, tua quam maerens vulnera vidi oraque foedo sparsa cruore!
(세네카, 옥타비아 1:5)
ille qui meruit pia virtute caelum, divus Augustus, viros quot interemit nobiles, iuvenes senes sparsos per orbem, cum suos mortis metu fugerent penates et trium ferrum ducum, tabula notante deditos tristi neci!
(세네카, 옥타비아 8:7)
vidit attonitus tuam formam senatus, tura cum superis dares sacrasque grato spargeres aras mero, velata summum flammeo tenui caput;
(세네카, 옥타비아 10:21)
inter tubarum saepe terribilem sonum sparsam cruore coniugis genetrix mei vultu minaci saeva quatiebat facem, quam dum sequor coacta praesenti metu, diducta subito patuit ingenti mihi tellus hiatu;
(세네카, 옥타비아 11:6)
cruentos vatis infandae tuli rictus et albens ossibus sparsis solum;
(세네카, 오이디푸스 2:8)
piger ignavos alligat artus languor, et aegro rubor in vultu, maculaeque cutem sparsere leves;
(세네카, 오이디푸스 2:47)

SEARCH

MENU NAVIGATION