라틴어 문장 검색

Inde etiam rosas effert, umbrarumque frigus non ingrato sole distinguit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 34:1)
Lectus hic et undique fenestrae, et tamen lumen obscurum umbra premente.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 38:3)
Cryptoporticus quoque adopertis inferioribus fenestris tantum umbrae quantum luminis habet.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 21 2:2)
quibus reliquam umbram et residuum libertatis nomen eripere durum ferum barbarum est.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 4:2)
Illa verecundis lux est praebenda puellis, Qua timidus latebras speret habere pudor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 55)
Nec mora, venit amor - non umbras nocte volantis, Non timeo strictas in mea fata manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 610)
Hanc ego nocturnas versam volitare per umbras Suspicor et pluma corpus anile tegi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 810)
' Vox erat in cursu, cum me mea prodidit umbra, At nostrae vix se continuere manus, Quin albam raramque comam lacrimosaque vino Lumina rugosas distraherentque genas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 887)
Mollierant animos lectus et umbra meos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 930)
Illa dedit turpes raucis bubonibus umbras, Vulturis in ramis et strigis ova tulit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1211)
- sic Memnonis umbris Annua sollemni caede parentet avis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 134)
Hoc neque in Armeniis tigres fecere latebris, Perdere nec fetus ausa leaena suos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1417)
Carmen ad iratum dum tu perducis Achillen Primaque iuratis induis arma viris, Nos, Macer, ignava Veneris cessamus in umbra, Et tener ausuros grandia frangit Amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 181)
Hic ego dum spatior tectus nemoralibus umbris - Quod mea, quaerebam, Musa moveret opus - Venit odoratos Elegia nexa capillos, Et, puto, pes illi longior alter erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 14)
Truncus iners iacui, species et inutile pondus, Et non exactum, corpus an umbra forem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 76)

SEARCH

MENU NAVIGATION