라틴어 문장 검색

Nulla tuum nobis subducet femina lectum:
(티불루스, Elegiae, 3권, Incerti Auctoris1)
me haud paenitet eorum sententiae esse quibus et apparitores hoc genus ab Etruscis finitimis, unde sella curulis, unde toga praetexta sumpta est, et numerum quoque ipsum ductum placet, et ita habuisse Etruscos, quod ex duodecim populis communiter creato rege singulos singuli populi lictores dederint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 88:2)
sed quia in civitate bellicosa plures Romuli quam Numae similes reges putabat fore iturosque ipsos ad bella, ne sacra regiae vicis desererentur, flaminem Iovi adsiduum creavit insignique eum veste et curuli regia sella adornavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 211:1)
vestigia viri alieni, Collatine, in lecto sunt tuo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 599:4)
ipse iunioribus, qui ultro nomina dabant, lectis armatisque ad concitandum inde adversus regem exercitum Ardeam in castra est profectus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 617:1)
deinde, quo plus virium in senatu frequentia etiam ordinis faceret, caedibus regis deminutum patrum numerum primoribus equestris gradus lectis ad trecentorum summam explevit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 11:1)
Appius inter patres lectus haud ita multo post in principum dignationem pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 173:3)
tum vero ad sellas consulum propere convolavere minimus quisque natu patrum, abdicare consulatum iubentes et deponere imperium ad quod tuendum animus deesset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 301:2)
super solitos honores locus in circo ipsi posterisque ad spectaculum datus, sella in eo loco curulis posita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 334:3)
imperatores ad id bellum de omnium populorum sententia lecti Attius Tullius et Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 415:1)
consulares vero fasces, praetextam curulemque sellam nihil aliud quam pompam funeris putent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 596:2)
provoco, inquit ad populum Volero, quoniam tribuni civem Romanum in conspectu suo virgis caedi malunt quam ipsi in lecto suo a vobis trucidari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 608:3)
cetera sorte decimus quisque ad supplicium lecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 658:2)
at ex parte altera consules in conspectu eorum positis sellis dilectum habebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 124:1)
hoc si polluit nobilitatem istam vestram, quam plerique oriundi ex Albanis et Sabinis non genere nec sanguine sed per cooptationem in patres habetis, aut ab regibus lecti aut post reges exactos iussu populi, sinceram servare privatis consiliis non poteratis, nec ducendo ex plebe neque vestras filias sororesque sinendo e patribus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 48:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION