라틴어 문장 검색

Omnis itaque luctus illi suos, omnia lugubria admovebo ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 8:4)
Nullam tibi fortuna vacationem dedit a gravissimis luctibus ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 10:1)
Lugenti tibi luctus nuntiatus est omnibus quidem absentibus liberis, quasi de industria in id tempus coniectis malis tuis, ut nihil esset, ubi se dolor tuus reclinaret.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 11:1)
Humilis et proiectus animus sit isti contumeliae opportunus ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 96:2)
" Hoc fuit contumeliam ipsi contumeliae facere.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 97:6)
Non prohibuerunt luctus, sed finierunt ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 109:3)
tulit tamen eodem tempore et luctum et metum evictisque tempestatibus corpus eius naufraga evexit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 135:3)
Itaque loquax et in contumelias praefectorum ingeniosa provincia, in qua etiam qui vitaverunt culpam non effugerunt infamiam, velut unicum sanctitatis exemplum suspexit et, quod illi difficillimum est, cui etiam periculosi sales placent, omnem verborum licentiam continuit et hodie similem illi, quamvis numquam speret, semper optat.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 137:2)
Huic parem virtutem exhibeas oportet et animum a luctu recipias et id agas, ne quis te putet partus tui paenitere.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 138:2)
Potest et illa res a luctu te prohibere nimio, si tibi ipse renuntiaveris nihil horum, quae facis, posse subduci.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 31:1)
Non idem tibi in luctu pari quod tuis fratribus licet ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 33:1)
nihil autem minus bono viro convenit quam in fratris luctu calculos ponere.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 47:4)
nemo enim tam expers erit sensus ac sanitatis, ut fortunam ulli queratur luctum intulisse, quam sciet etiam Caesarum lacrimas concupisse, Divus Augustus amisit Octaviam sororem carissimam et ne ei quidem rerum natura lugendi necessitatem abstulit, cui caelum destinaverat, immo vero idem omni genere orbitatis vexatus sororis filium successioni praeparatum suae perdidit ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 89:3)
denique ne singulos eius luctus enumerem, et generos ille amisit et liberos et nepotes, ac nemo magis ex omnibus mortalibus hominem esse se, dum inter homines erat, sensit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 90:1)
Tamen tot tantosque luctus cepit rerum omnium capacissimum eius pectus victorque divus Augustus non gentium tantummodo externarum, sed etiam dolorum fuit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 90:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION