라틴어 문장 검색

Vadimus in campos steriles, exustaque mundi, Qua nimius Titan, et rarae in fontibus undae, Siccaque letiferis squalent serpentibus arva, Durum iter.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:32)
Qui duro membra senatus Calcarat vultu, qui sicco lumine campos Viderat Emathios, uni tibi, Magne, negare Non audet gemitus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:65)
nec campos liberat undis, Donec in autumnum declinet Phoebus, et umbras Extendat Meroe.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:24)
Vel quod aquas toties rumpentis litora Nili Adsiduo feriunt, coguntque resistere fluctus Ille mora cursus adversique obiice ponti Aestuat in campos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:29)
Teque vident primi, quaerunt tamen hi quoque, Seres, Aethiopumque feris alieno gurgite campos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:55)
Prima tibi campos permittit apertaque Memphis Rura, modumque vetat crescendi ponere ripas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:75)
Respexit in agmine denso Scaevam, perpetuae meritum iam nomina famae Ad campos, Epidamne, tuos, ubi solus apertis Obsedit muris calcantem moenia Magnum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:66)
Sic interpositus villo contaminat uncto Urbica Lingonicus Tyrianthina bardocucullus, Sic Arretinae violant crystallina testae, Sic niger in ripis errat cum forte Caystri, Inter Ledaeos ridetur corvus olores, Sic ubi multisona fervet sacer Atthide lucus, Inproba Cecropias offendit pica querellas.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LIII2)
In steriles nolunt campos iuga ferre iuvenci:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CVII5)
Sunt tibi, confiteor, diffusi iugera campi Urbanique tenent praedia multa lares, Et servit dominae numerosus debitor arcae Sustentatque tuas aurea massa dapes.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXXI1)
Capena grandi porta qua pluit gutta Phrygiumque Matris Almo qua lavat ferrum, Horatiorum qua viret sacer campus Et qua pusilli fervet Herculis fanum, Faustine, plena Bassus ibat in raeda, Omnis beati copias trahens ruris.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLVII1)
Baiana nostri villa, Basse, Faustini Non otiosis ordinata myrtetis Viduaque platano tonsilique buxeto Ingrata lati spatia detinet campi, Sed rure vero barbaroque laetatur.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII1)
Luci, gloria temporum tuorum, Qui Caium veterem Tagumque nostrum Arpis cedere non sinis disertis:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LV1)
Saltus aprum, campus leporem tibi misit inemptum, Silva gravis turdos exagitata dedit, Captus flumineo venit de gurgite piscis, Vina ruber fudit non peregrina cadus.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXVI3)
Sed gestatio, fabulae, libelli, Campus, porticus, umbra, Virgo, thermae, Haec essent loca semper, hi labores.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XX3)

SEARCH

MENU NAVIGATION