라틴어 문장 검색

Qui vi subitae procellae perculsus, quamvis manere fundatus et stabilis diu conatus est, impendentium tamen diritatem augente vulgatius fama, magnorum discriminum metum voluntaria morte sedavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 3장 2:1)
Nec quicquam nisi inaccessum et devium praeeuntibus eisdem mansit intactum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 6장 7:1)
Hoc intellecto hostes vel transfugarum indiciis docti, per quos nihil latebat incognitum, in eodem loco diu manserunt:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 7:1)
Et quoniam haec sole extremo, noxque adventans ad quietem invitos retinebat et maestos, capto per otium cibo, somni manserunt expertes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 8:3)
paucos fuga servavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 11장2)
Ut sunt in palatiis non nulli alienarum avidi rerum, siqui caducum vel aliud petisset ex usu, cum magna iustorum iniustorumque distinctione, contradicturis copia servata, donabat ei qui petierat, tres vel quattuor alios absentes aliquotiens impetratorum participes iungens, ut castigatius agerent inquieti, lucra quibus inhiabant, hoc minui commento cernentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 3:2)
Unde Constantinopolim, copiarum cumulis inhiantes amplissimis, formas quadratorum agminum insidiarum metu servantes, ire ocius festinabant, multa in exitium urbis inclitae molituri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 4:1)
quem persequens Orestes patricius cum exercitu, metuens Nepos adventum Orestis, ascendens navem fugam petit ad Salonam et ibi mansit per annos quinque;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 7장 1:3)
Odoacar vero, cuius supra fecimus mentionem, mox deposito Augustulo de imperio, factus est rex mansitque in regno annos XIII.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 10장 1:1)
Deinde veniens ingressus urbem, venit ad senatum, et ad Palmam populo allocutus, se omnia, deo iuvante, quod retro principes Romani ordinaverunt inviolabiliter servaturum promittit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 10:1)
Et tamen eorum Carolus servavit honorem.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 613)
Qui odit fratrem suum, omicida est, et omnis omicida non habet vita eternam in se manentem.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1137)
Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eum;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1511)
Et Zacharias papa mandavit Pippino, ut melius esset illum regem vocari, qui potestatem haberet, quam illum, qui sine regali potestate manebat;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 749 9:3)
Sed Dei virtus, sicut iustum est, superavit illorum virtutem, et quadam die, cum bellum praeparassent adversus christianos, qui in ipso castro residebant, apparuit manifeste gloria Dei supra domum ecclesiae, quae est infra ipsum castrum, videntibus multis tam aforis quam etiam et deintus, ex quibus multi manent usque adhuc;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 65:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION