라틴어 문장 검색

non ego illud parvi aestimo, milites, quod nemo est vestrum cuius non ante oculos ipse saepe militare aliquod ediderim facinus, cui non idem ego virtutis spectator ac testis notata temporibus locisque referre sua possim decora.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 458:1)
neque ulla quae in tali re memorabilis scribentibus videri solet praetermissa clades est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 612:3)
libertini etiam quibus liberi essent et aetas militaris in verba iuraverant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 132:2)
ac, si militaris suffragii res esset, haud dubie ferebant Minucium Fabio ducem praelaturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 174:2)
ad quindecim milia hostium occiderunt, quattuor milia cum multis militaribus signis capiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 249:3)
in religionem etiam venit aedem Concordiae, quam per seditionem militarem biennio ante L. Manlius praetor in Gallia vovisset, locatam ad id tempus non esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 405:1)
atqui si, quod facturum se denuntiat, extemplo pugnaverit, aut ego rem militarem, belli hoc genus, hostem hunc ignoro, aut nobilior alius Trasumenno locus nostris cladibus erit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 476:1)
clamor inde ortus ut signa proferri iuberent ducerentque ad persequendos hostes ac protinus castra diripienda, et consul alter velut unus turbae militaris erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 513:1)
inde rursus sollicitari seditione militari ac discordia consulum Romana castra, cum Paulus Sempronique et Flamini temeritatem Varroni, Varro Paulo speciosum timidis ac segnibus ducibus exemplum Fabium obiceret, testareturque deos hominesque hic, nullam penes se culpam esse, quod Hannibal iam velut usu cepisset Italiam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 540:1)
octo milia iuvenum validorum ex servitiis prius sciscitantes singulos, vellentne militare, empta publice armaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 685:2)
quid enim aliud quam admonendi essetis, ut morem traditum a patribus necessario ad rem militarem exemplo servaretis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 724:1)
C. Flaminius consul, homo temerarius, contra auspicia profectus, signis militaribus effossis, quae tolli non poterant, et ab equo quem conscenderat per caput devolutus, insidiis ab Hannibale circumventus ad Thrasymennum lacum cum exercitu caesus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII Periocha3)
ut vero praesidium mitti ab Hannibale audivit, Pyrrhi superbam dominationem miserabilemque Tarentinorum servitutem exempla referens, primo ne reciperetur praesidium palam vociferatus est, deinde ut receptum aut eiceretur aut, si malum facinus quod a vetustissimis sociis consanguineisque defecissent forti ac memorabili facinore purgare vellent, ut interfecto Punico praesidio restituerent Romanis se.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 77:1)
epulari coeperunt de die, et convivium non ex more Punico aut militari disciplina esse sed, ut in civitate atque etiam domo diti ac luxuriosa, omnibus voluptatium inlecebris instructum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 91:1)
deinde ut qui a principio mitis omnibus Italicis praeter Romanos videri vellet, praemia atque honores qui remanserint ac militare secum voluissent proposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 183:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION