라틴어 문장 검색

Cumque hac infelici uicissitudine longe lateque, prout aspicere poteram, sine ulla quietis intercapedine innumerabilis spirituum deformium multitudo torqueretur, cogitare coepi, quod hic fortasse esset infernus, de cuius tormentis intolerabilibus narrari saepius audiui.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 1:6)
Cumque morbo ingrauescente, denuo ad eum uisitandum ac docendum rex intraret, clamabat statim miserabili uoce:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII. 1:6)
Adde merum vinoque novos conpesce dolores, Occupet ut fessi lumina victa sopor, Neu quisquam multo percussum tempora baccho Excitet, infelix dum requiescit amor.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 21)
"At tu, qui venerem docuisti vendere primus, Quisquis es, infelix urgeat ossa lapis."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 437)
Quid queror infelix?
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 621)
eventus tamen belli minus miserabilem dimicationem fecit, quod nec acie certatum est et tectis modo dirutis alterius urbis duo populi in unum confusi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 233:1)
infelici arbori reste suspendito;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 273:5)
arbore infelici suspende;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 278:3)
ut vero iam equitum clamor exire iubentium instabat, iam fragor tectorum quae diruebantur ultimis urbis partibus audiebatur, pulvisque ex distantibus locis ortus velut nube inducta omnia impleverat, raptim quibus quisque poterat elatis, cum larem ac penates tectaque in quibus natus quisque educatusque esset relinquentes exirent, iam continens agmen migrantium impleverat vias, et conspectus aliorum mutua miseratione integrabat lacrimas, vocesque etiam miserabiles exaudiebantur mulierum praecipue, cum obsessa ab armatis templa augusta praeterirent ac velut captos relinquerent deos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 310:1)
in hoc me longa vita et infelix senecta traxit, ut exsulem te, deinde hostem viderem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 433:1)
infelici via, dextro iano portae Carmentalis, profecti ad Cremeram flumen perveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 549:1)
et natura Quinctius erat lenior, et saevitia infelix collegae quo is magis gauderet ingenio suo effecerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 660:2)
paucos circumsessum dies deditur, nulla oppugnantium nova vi, sed quod iam inde ab infelici pugna castrisque amissis ceciderant animi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 708:2)
scelus Appi, puellae infelicem formam, necessitatem patris deplorant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 517:2)
- cetera quae in tali re muliebris dolor, quo est maestior imbecillo animo, eo miserabilia magis querentibus subicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 518:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION