라틴어 문장 검색

palam et ridentibus convocatis ructat inter cives pugnas, inter barbaros litteras;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Ecdicio suo salutem 2:4)
Si nobis pro situ spatiisque regionum vicinaremur nec a se praesentia mutua vasti itineris longinquitate discriminaretur, nihil apicum raritati licere in coeptae familiaritatis officia permitterem neque iam semel missa fundamenta certantis amicitiae diversis honorum generibus exstruere cessarem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Rustico suo salutem 1:1)
Age convocata pubes, locus hora, mensa causa iubet ut volumen istud, quod et aure et ore discis, studiis in astra tollas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:6)
hic spretae Myconosque humilisque Seriphos et Lemnos non aequa viris atque hospita Delos gentibus, imbelli nuper Lycomedis ab aula virgineos coetus et litora persona ludo audierat, duros laxantem Aegaeona nexus missa sequi centumque dei numerare catenas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권91)
Dixerat, ast illi tacito sub pectore dudum ignea corda fremunt, iacto velut aspera saxo comminus erigitur serpens, cui subter inanes longa sitis latebras totumque agitata per artus convocat in fauces et squamea colla venenum:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권157)
iaculo Phlegyan iaculoque superbum Phylea, falcato Clonin et Chremetaona curru comminus hunc stantem metit, hunc a poplite sectum, cuspide non missa Chromin Iphinoumque Sagenque intonsumque Gyan sacrumque Lycorea Phoebo - invitus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권346)
hi pereunt missis, illi redeuntibus hastis, concurrunt per inane sudes et mutua perdunt volnera, concurrunt hastae, stridentia funda saxa pluunt, volucres imitantur fulgura glandes et formidandae non una morte sagittae, nec locus ad terram telis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권173)
tereti iuvat aurea morsu fibula, pendentes circum latera aspera cinctus, vaginaeque sonum tremulumque audire pharetrae murmur et a cono missas in terga catenas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권305)
pars ad fastigia missas exsultant haesisse faces, pars ima lacessunt scrutanturque cavas caeca testudine turres.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권233)
Per hunc Moysen etiam illa lex propria Iudaeis a deo missa est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:7)
Ut Lucius Brittanorum rex, missis ad Eleutherum papam litteris, Christianum se fieri petierit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. IV.1)
In hac ergo et ipsi primo conuenire, psallere, orare, missas facere, praedicare, et baptizare coeperunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVI. 1:6)
Cum una sit fides, sunt ecclesiarum diuersae consuetudines, et altera consuetudo missarum in sancta Romana ecclesia, atque altera in Galliarum tenetur?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 1:19)
Certe enim dum coniugia in mundo celebrantur, coniugati quique conuocantur, ut qui in uia iam coniugii praecesserunt, in subsequentis quoque copulae gaudio misceantur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 4:2)
Cum uero ultra modum appetitus gulae in sumendis alimentis rapitur, atque idcirco umorum receptacula grauantur, habet exinde animus aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem percipiendi sancti mysterii uel missarum sollemnia celebrandi;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 9:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION