라틴어 문장 검색

' Tum ille 'tu vero, quod monuit idem, ut ea, quae in quoque maxima essent, imitaremur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 47:2)
non enim a me iam exspectari puto, ut moneam, ut caveatis, ne exilis, ne inculta sit vestra oratio, ne vulgaris, ne obsoleta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 97:2)
C. Quid, in narratione quae tandem observanda sunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 1:1)
fuit enim hoc in amicitia quasi quoddam ius inter illos, ut militiae propter eximiam belli gloriam Africanum ut deum coleret Laelius, domi vicissim Laelium, quod aetate antecedebat, observaret in parentis loco Scipio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 30:4)
A/strologorum si/gna in caelo qui/d fit observa/tionis, Cu/m capra aut nepa au/t exoritur no/men aliquod be/luarum!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 48:3)
nam quae perdiscenda quaeque observanda essent, multa constituit, sed ea sine inpensa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 42:2)
nec enim umquam sum assensus veteri illi laudatoque proverbio, quod monet mature fieri senem, si diu velis senex esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 42:6)
haec enim ipsa sunt honorabilia, quae videntur levia atque communia - salutari appeti decedi assurgi deduci reduci consuli, quae et apud nos et in aliis civitatibus, ut quaeque optime morata est, ita diligentissime observantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 81:1)
Carere autem arte eos, qui non ratione aut coniectura observatis ac notatis signis, sed concitatione quadam animi aut animo a curis vacuo liberoque praesentiant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), Argumentum.17)
Est enim vis et natura quaedam, quae tum observatis longo tempore significationibus, tum aliquo instinctu inflatuque divino futura praenuntiat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 18:3)
Observata sunt haec tempore inmenso et [in significatione] eventis animadversa et notata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 19:2)
Iam vero variae nocturno tempore visae Terribiles formae bellum motusque monebant, Multaque per terras vates oracla furenti Pectore fundebant tristis minitantia casus, Atque ea, quae lapsu tandem cecidere vetusto, Haec fore perpetuis signis clarisque frequentans Ipse deum genitor caelo terrisque canebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 29:5)
Omnes civilem generosa stirpe profectam Vitare ingentem cladem pestemque monebant Vel legum exitium constanti voce ferebant Templa deumque adeo flammis urbemque iubebant Eripere et stragem horribilem caedemque vereri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 32:4)
Non igitur obnuntiatio Ateii causam finxit calamitatis, sed signo obiecto monuit Crassum, quid eventurum esset, nisi cavisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 46:1)
Ita aut illa obnuntiatio nihil valuit aut, si, ut Appius iudicat, valuit, id valuit, ut peccatum haereat non in eo, qui monuerit, sed in eo, qui non obtemperarit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 46:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION