라틴어 문장 검색

et ad collegam praemissi erant qui nuntiarent adventum percunctarenturque clam an palam, interdiu an noctu venire sese vellet, isdem an aliis considere castris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 672:1)
Ibi in cava valle atque ob id occulta considere militem et cibum capere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 13:1)
Ibi super campos patentes duo duces Poeni ea mente ne detrectarent certamen consederunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 188:1)
super eum cumulum coniuges ac liberos considere cum iussissent, ligna circa exstruunt fascesque virgultorum coniciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 333:2)
Ingauni- Ligurum ea gens est - bellum ea tempestate gerebant cum Epanteriis Montanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 716:1)
igitur Poenus Savone, oppido Alpino, praeda deposita et decem longis navibus in statione ad praesidium relictis, ceteris Carthaginem missis ad tuendam maritumam oram, quia fama erat Scipionem traiecturum, ipse societate cum Ingaunis, quorum gratiam malebat, composita Montanos instituit oppugnare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 717:1)
eas Coelius frumento misso ad Hannibalem commeatuque onustas, Valerius praedam Etruscam Ligurumque et Montanorum captivos Carthaginem portantes captas tradit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 721:3)
inde inritato ad bellum Syphace, inter Cirtam Hipponemque in iugis opportunorum ad omnia montium consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 450:2)
Syphax cum quinquaginta milibus peditum, decem equitum advenit, confestimque motis a Carthagine castris haud procul Utica munitionibusque Romanis consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 491:1)
Arpini terra campestri agro in ingentem sinum consedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 25:2)
Syphax octo milium ferme inde spatio loco munito consedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 75:1)
primo in tumulo quattuor milia ferme distante ab castris regiis consedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 89:1)
Scipio haud procul Naraggara urbe, cum ad cetera loco opportune tum quod aquatio intra teli coniectum erat, consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 379:1)
Cumis solis orbis minui visus et pluit lapideo imbri, et in Veliterno agro terra ingentibus cavernis consedit, arboresque in profundum haustae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 512:2)
paucas post horas Philippus, aliquanto tamen ante lucem, appropinquans urbi, conspectis luminibus crebris et fremitu hominum trepidantium, ut in tali tumultu, exaudito, sustinuit signa et considere ac conquiescere agmen iussit, vi aperta propalam usurus, quando parum dolus profuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 262:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION