라틴어 문장 검색

Dicunt miserum esse Diabolum in Dei partem involasse, decimas scilicet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 1:3)
Nam quantum ad oppignerationes aut ea quae a iureconsultis appellantur mortua vadia, huic certe malo remedium vix exhibebunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 5:8)
Cui tam sincere studuit per cuncta placere, Ne comes huic rursus foret iste miserrimus ursus, Quodque fuit peius, complexibus excidit eius.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IX. De duobus ursis et rege eorum 10:22)
Talia dicendo, miserum suffocat edendo.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:21)
Ille, ferox rictu, factusque ferocior ictu, Vnguibus affixit miserum, cui talia dixit:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXI. De leone et mure 34:3)
Cui prece deuota miser indicat hec sua uota:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIII. De ceruo et equo 36:3)
Dixit enim: " Ne forte moriatur, et omnibus simus derisio et opprobrium ".
(불가타 성경, 토빗기, 8장10)
Et osculatus est eam et dimisit illos. Et Edna dixit Thobiae: " Fili et frater dilecte, te restituat Dominus caeli, et videam filios tuos et Sarae filiae meae, antequam moriar, ut delecter coram Domino. Ego trado tibi filiam meam tamquam depositum, ut non vexes eam omnibus diebus vitae tuae. Vade, fili, in pacem. Ego mater tua amodo, et Sara soror tua. Bene dirigamur omnes in ipso omnibus diebus vitae nostrae ". Et osculata est ambos et dimisit illos sanos.
(불가타 성경, 토빗기, 10장12)
A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur.
(불가타 성경, 집회서, 25장33)
Laqueo capientur, qui oblectantur casu iustorum, dolor autem consumet illos, antequam moriantur.
(불가타 성경, 집회서, 27장32)
Dixisti: "Vae misero mihi, quoniam addidit Dominus dolorem maerori meo; laboravi in gemitu meo et requiem non inveni".
(불가타 성경, 예레미야서, 45장3)
mittam ignem in Moab, et devorabit aedes Carioth, et morietur in tumultu Moab, in clamore et voce tubae;
(불가타 성경, 아모스서, 2장2)
Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur;
(불가타 성경, 아모스서, 6장9)
Haec enim dicit Amos: "In gladio morietur Ieroboam, et Israel captivus migrabit de terra sua" ".
(불가타 성경, 아모스서, 7장11)
Propter hoc haec dicit Dominus: "Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiae tuae in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur; et tu in terra polluta morieris, et Israel captivus migrabit de terra sua" ".
(불가타 성경, 아모스서, 7장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION