라틴어 문장 검색

Nam secunda legatio imperatoris sollicitabat eum, ut Constantinopolim maturaret iter, quia fervebat imperator desiderio videndi eumdem Petrum, propter famam quam de illo audierat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 30:5)
[0403C] nam latebant eum universa, quae Christiani decreverant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 40:11)
Nec mirum, nam nullius praeter imperatoris merces tam in vino et oleo quam in frumento et hordeo, omnique esca, vendebatur in toto regno.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 32:13)
Nam cum imperatore Constantinopoli cum suis cuneis moram faciebat, multum ei foederatus prae donis magnificis, quibus de die in diem de domo regis augebatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 48:7)
Nam Turci inclusi confidenter et securi a turribus et moenibus repugnant, incautos et nudos sagittis et saxis obruunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 70:3)
[0438D] Nam plurima pars, ut praediximus, illic periisse hac die perhibetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 4:9)
nam filios majorum civitatis non paucos obsides sibi dari minis extorserat, propter annuos reditus et tributa byzantiorum, quae illi ad redimendas vineas et sata dare convenerant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 42:4)
Nam illic infinita manus civium Armeniorum effeminatorum, incaute et segniter dimicantium, corruit, sex tantum strenui et probi milites Baldewini sagittis confixi perierunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 42:7)
nam multis eos calumniis affecerat, aurum et argentum incomparabiliter cunctis abstulerat:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 44:3)
Nam Turci, qui erant in insidiis, transverso itinere viam in gravi multitudine anticipant, ne Galli reditum aut refugium ad urbem haberent, sed momentaneo interitu suffocarentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 58:5)
Nam Turci, qui in turribus [0457D] pontis ad centum defensionis causa constituti erant, fortiter in arcu et sagittarum grandine transire volentibus resistebant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 66:9)
nam antea lento navigio ex utraque ripa exspectantes singulatim et tarde transibant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 84:2)
nam transitum navalis pontis prae longa mora exspectare nequiverat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 88:3)
Nam Turcum caeteris insigniorem et saeviorem cursu exsuperans, in conspectu patris sui et omnium, qui convenerant ad perspiciendum rei eventum, altero in littore constituti, equo dejiciens, hasta perfodit, caeterosque illius casu et infortunio concussos, et mox in fugam versos, cum Christianis sodalibus acriter insecutus est, sed non longe a ponte idque propter insidias saepius ab urbe occurrentes et insequentibus resistentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 98:10)
Nam solus paniculus, qui antea denario Luculensis monetae poterat mutuari, nunc duobus solidis vendebatur indigentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 104:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION