라틴어 문장 검색

iamque dies aderat, nil cum procedere lintrem sentimus, donec cerebrosus prosilit unus ac mulae nautaeque caput lumbosque saligno fuste dolat:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit.16)
nam et coisse cum viro, quae peperit, quod est praeteriti, et fluctus esse, cum magna vis venti in mare incubuit, quod coniuncti, et eum mori, cuius cor est vulneratum, quod futuri, necesse est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 82:1)
Quare potest et coisse cum viro, quae non peperit, et non esse ventus in mari, cum est fluctus, neque utique cor eius vulneratum esse, qui perit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 84:1)
nam et saepe plurimum lucis adfert ipsa translatio, cum etiam iuris consulti, quorum summus circa verborum proprietatem labor est, litus esse audeant dicere, qua fluctus eludit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 383:2)
prius fit genus plerumque continuatis translationibus, ut O navis, referent mare te novi fluctus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 263:2)
fortiter portum, totusque ille Horatii locus, quo navem pro re publica, fluctus et tempestates pro bellis civilibus, portum pro pace atque concordia dicit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 263:4)
equidem celeras tempestates et procellas illis dumtaxat fluctibus contionum semper Miloni putavi esse subeundas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 267:1)
nisi adiecisset dumtaxat fluctibus contionum, esset allegoria;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 267:2)
quod fretum, quem Euripum, tot motus, tantas, tam varias habere creditis agitationes, , fluctus, quantas perturbationes et quantos aestus habet ratio comitiorum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 268:2)
quos ego - sed motos praestat componere fluctus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 101:2)
propter quae idem ille tantus amator secreti Demosthenes in litore, in quo se maximo cum sono fluctus illideret, meditans consuescebat contionum fremitus non expavescere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 192:3)
limum harenamque et saxa ingentia fluctus trahunt:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 78장5)
aliquid et pro otio audendum est, aut in ista sollicitudine procurationum et deinde urbanorum officiorum senescendum in tumultu ac semper novis fluctibus, quos effugere nulla modestia, nulla vitae quiete contigit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 8:4)
Dissentio ab his, qui in fluctus medios eunt et tumultuosam probantes vitam cotidie cum difficultatibus rerum magno animo conluctantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 7:1)
Nondum erat tempestas, sed iam inclinatio maris ac subinde crebrior fluctus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION