라틴어 문장 검색

Itaque perturbatis antesignanis legio, quae in eo cornu constiterat, locum non tenuit atque in proximum collem sese recepit.
(카이사르, 내란기, 1권 44:7)
Caesar paene omni acie perterrita, quod praeter opinionem consuetudinemque acciderat, cohortatus suos legionem nonam subsidio ducit;
(카이사르, 내란기, 1권 45:1)
Sed nonae legionis milites elati studio, dum sarcire acceptum detrimentum volunt, temere insecuti longius fugientes in locum iniquum progrediuntur et sub montem, in quo erat oppidum positum Ilerda, succedunt.
(카이사르, 내란기, 1권 45:3)
Fulginius ex primo hastato legionis XIIII, qui propter eximiam virtutem ex inferioribus ordinibus in eum locum pervenerat;
(카이사르, 내란기, 1권 46:6)
Ad hos opprimendos cum omni equitatu tribusque legionibus Afranius de nocte proficiscitur imprudentesque ante missis equitibus aggreditur.
(카이사르, 내란기, 1권 51:9)
sed ubi signa legionum appropinquare coeperunt, paucis amissis sese in proximos montes conferunt.
(카이사르, 내란기, 1권 51:12)
Cum in his angustiis res esset, atque omnes viae ab Afranianis militibus equitibusque obsiderentur, nec pontes perfici possent, imperat militibus Caesar, ut naves faciant, cuius generis eum superioribus annis usus Britanniae docuerat.
(카이사르, 내란기, 1권 54:1)
reliquum corpus navium viminibus contextum coriis integebatur.
(카이사르, 내란기, 1권 54:3)
Has perfectas carris iunctis devehit noctu milia passuum a castris XXII militesque his navibus flumen transportat continentemque ripae collem improviso occupat.
(카이사르, 내란기, 1권 54:4)
Huc legionem postea traicit atque ex utraque parte pontem instituit, biduo perficit.
(카이사르, 내란기, 1권 54:6)
Domitii consilio naves longas expediunt numero XVII, quarum erant XI tectae.
(카이사르, 내란기, 1권 56:2)
Certas sibi deposcit naves Domitius atque has colonis pastoribusque, quos secum adduxerat, complet.
(카이사르, 내란기, 1권 56:5)
Sic omnibus rebus instructa classe magna fiducia ad nostras naves procedunt, quibus praeerat D.
(카이사르, 내란기, 1권 56:6)
Erat multo inferior numero navium Brutus;
(카이사르, 내란기, 1권 57:1)
sed electos ex omnibus legionibus fortissimos viros, antesignanos, centuriones, Caesar ei classi attribuerat, qui sibi id muneris depoposcerant.
(카이사르, 내란기, 1권 57:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION