라틴어 문장 검색

iniussu signa referunt maestique - crederes victos - exsecrantes nunc imperatorem nunc navatam ab equite operam, redeunt in castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 476:1)
tum Volero et praevalens ipse et adiuvantibus advocatis repulso lictore, ubi indignantium pro se acerrimus erat clamor, eo se in turbam confertissimam recipit clamitans:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 609:1)
consilio etiam Sabini vires adiuvere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 692:1)
adiuvabant eum optumatium studia, per quae in domum quoque puellae certamen partium penetravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 99:1)
superbe ab Samnitibus qui Capuam habebant Cumasque legati prohibiti commercio sunt, contra ea benigne ab Siculorum tyrannis adiuti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 573:1)
ante omnia adiuvit memoria damnationis Sergi ac Vergini.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 159:1)
Romam ut nuntiatum est Veios captos, quamquam et prodigia procurata fuerant et vatum responsa et Pythicae sortes notae, et quantum humanis adiuvari consiliis potuerat res ducem M. Furium maximum imperatorum omnium legerant, tamen, quia tot annis varie ibi bellatum erat multaeque clades acceptae, velut ex insperato immensum gaudium fuit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 260:1)
id Galli fortunae suae omen rati adiuvere ut quem primum in terram egressi occupaverant locum patientibus Saluis communirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 388:2)
id parum est, solamne an ab omnibus Cisalpinorum Gallorum populis adiutam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 392:3)
iam verterat fortuna, iam deorum opes humanaque consilia rem Romanam adiuvabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 524:2)
et Roma cum frequentia crescere, tum tota simul exsurgere aedificiis et re publica impensas adiuvante et aedilibus velut publicum exigentibus opus et ipsis privatis - admonebat enim desiderium usus - festinantibus ad effectum operis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 42:1)
ubi illi vana iniecerint missilia et effusi stantibus vobis se intulerint, tum micent gladii et veniat in mentem unicuique deos esse qui Romanum adiuvent, deos qui secundis avibus in proelium miserint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 130:1)
pars maxima captivorum ex Latinis atque Hernicis fuit, nec omnium de plebe, ut credi posset mercede militasse, sed principes quidam iuventutis inventi, manifesta fides publica ope Volscos hostes adiutos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 139:1)
et hercule tanti ea ad universi belli eventum momenti dimicatio fuit ut Gallorum exercitus proxima nocte relictis trepide castris in Tiburtem agrum atque inde societate belli facta commeatuque benigne ab Tiburtibus adiutus mox in Campaniam transient.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 99:1)
Privernates cum ante moenia sua castris permunitis consedissent, vocatis ad contionem militibus castra nunc inquit "vobis hostium urbemque praedae do, si mihi polli- vobis hostium urbemque praedae do, si mihi pollicemini vos fortiter in acie operam navaturos nec praedae magis quam pugnae paratos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 161:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION