라틴어 문장 검색

quos necessitas cogit et ipsi numeri ac modi sic verba versu includere, ut nihil sit ne spiritu quidem minimo brevius aut longius, quam necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 184:2)
Sit etiam in imprudentia necessitas ponenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 11장 2:4)
P. Aut iure factum depellendi aut ulciscendi doloris gratia aut pietatis aut pudicitiae aut religionis aut patriae nomine aut denique necessitate inscitia casu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 12장 2:5)
Et cum de necessitate attendemus, etiam si non necessarium aliquid videbitur, videndum tamen erit quam sit id magnum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 2:3)
Si imprudenter aut necessitate aut casu quippiam fecerit, quod non concederetur eis qui sua sponte et voluntate fecissent, ad eius facti deprecationem ignoscendi petenda venia est, quae sumetur ex plerisque locis aequitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 37장 3:2)
Et si incidet imprudentiae causa, quae non ad delictum, sed ad casum necessitatemve pertineat, quod genus paulo ante attigimus, erit eisdem aequitatis sententiis contra acerbitatem verborum deprecandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 39장 2:2)
Sed homo demens, ut isti putant, cum cogeret eum necessitas nulla, in his undis et tempestatibus ad summam senectutem maluit iactari quam in illa tranquillitate atque otio iucundissime vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 2:3)
Unum hoc definio, tantam esse necessitatem virtutis generi hominum a natura tantumque amorem ad communem salutem defendendam datum, ut ea vis omnia blandimenta voluptatis otiique vicerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 2:5)
quasi vero maior cuiquam necessitas accidere possit, quam accidit nobis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 16:2)
Quare qui convenit polliceri operam suam rei publicae tum denique, si necessitate cogantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 17:3)
cum, quod est multo proclivius, nulla necessitate premente rem publicam regere nesciant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 17:4)
es enim ita ingressus, ut, quae ipse reperias, tribuere aliis malis quam, ut facit apud Platonem Socrates, ipse fingere et illa de urbis situ revoces ad rationem, quae a Romulo casu aut necessitate facta sunt, et disputes non vaganti oratione, sed defixa in una re publica.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 34:2)
qui autem omnia bona a se ipsi petunt, eis nihil potest malum videri quod naturae necessitas afferat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 6:6)
nam dum sumus inclusi in his compagibus corporis, munere quodam necessitatis et gravi opere perfungimur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 98:3)
Sed vigilantes animi vitae necessitatibus serviunt diiunguntque se a societate divina vinclis corporis inpediti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 159:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION