라틴어 문장 검색

saevit in nomen ferus matris tyrannus, obrui meritum cupit, simulacra, titulos destruit matris metu totum per orbem quem dedit poenam in meam puero regendum noster infelix amor.
(세네카, 옥타비아 9:38)
ultrix Erinys impio dignum parat letum tyranno, verbera et turpem fugam poenasque quis et Tantali vincat sitim, dirum laborem Sisyphi, Tityi alitem Ixionisque membra rapientem rotam.
(세네카, 옥타비아 9:41)
iunctus atque haerens mihi semper quietam cerneres sedem inferum, proavos patremque, nominis magni viros, quos nunc pudor luctusque perpetuus manet ex te, nefande, meque quae talem tuli.
(세네카, 옥타비아 9:48)
Quo me trahitis quodve tyrannus aut exilium regina iubet, si mihi vitam fracta remittit tot iam nostris et victa malis?
(세네카, 옥타비아 14:1)
Me quoque tristes mittit ad umbras ferus et manes ecce tyrannus, quid iam frustra miseranda moror?
(세네카, 옥타비아 14:24)
Sphinx et nefandi carminis tristes minae.
(세네카, 오이디푸스 3:29)
Sed quo nefandum facinus admissum loco est, memorate:
(세네카, 오이디푸스 3:40)
non gravi flatu tibi luctificus Auster nec parum pluvio aethere satiata tellus halitu sicco nocet, sed rex cruentus, pretia qui saevae necis sceptra et nefandos occupat thalamos patris egitque in ortus semet et matri impios fetus regessit, quique, vix mos est feris, fratres sibi ipse genuit - implicitum malum magisque monstrum Sphinge perplexum sua.
(세네카, 오이디푸스 7:48)
nefandos dividat vastum mare dirimatque tellus abdita et quisquis sub hoc in alia versus sidera ac solem avium dependet orbis alterum ex nobis ferat.
(세네카, 오이디푸스 13:31)
non si ipse mundum concitans divum sator corusca saeva tela iaculetur manu, umquam rependam sceleribus poenas pares mater nefanda, mors placet:
(세네카, 오이디푸스 13:40)
stirpem perosa Solis invisi Venus per nos catenas vindicat Martis sui suasque, probris omne Phoebeum genus onerat nefandis:
(세네카, 파이드라 2:22)
Thesea coniunx, clara progenies Iovis, nefanda casto pectore exturba ocius, extingue flammas neve te dirae spei praebe obsequentem:
(세네카, 파이드라 2:24)
sed ut secundus numinum abscondat favor coitus nefandos utque contingat stupro negata magnis sceleribus semper fides:
(세네카, 파이드라 2:42)
perge et nefandis verte naturam ignibus - cur monstra cessant?
(세네카, 파이드라 2:48)
amavimus nefanda, si coepta exsequor, forsan iugali crimen abscondam face:
(세네카, 파이드라 8:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION