라틴어 문장 검색

odi concubitus, qui non utrumque resolvunt;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 98:4)
odi quae praebet, quia sit praebere necesse, siccaque de lana cogitat ipsa sua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 99:1)
saepe tacens odii semina vultus habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 108:3)
iam minus hic odio est, quam fuit ante, locus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 13)
me quoque amicorum nimio terrore metuque, non odio, quidam destituere mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 28)
nec sumus hic odio, nec scilicet esse meremur, nec cum fortuna mens quoque versa mea est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 932)
odit, principiumque odii, si sinat illa, canam, una ministrarum solita est, Cadmei, tuarum saepe sub amplexus coniugis ire tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권362)
hoc est, cur odio sit sibi serva manus, non tamen hanc pro stirpe sua pia mater adoret:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권366)
Gaudeat adversis femina virque tuis . Accedat lacrimis odium , dignusque puteris , Qui mala cum tuleris plurima , plura feras . Sitque , quod est rarum , solito defecta favore Fortunae facies invidiosa tuae . Causaque non desit , desit tibi copia mortis :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 6:2)
Evenient . dedit ipse mihi modo signa futuri Phoebus , et a laeva maesta volavit avis . Certe ego , quae voveo , superos motura putabo, Speque tuae mortis , perfide , semper alar . Et prius hanc animam , nimium tibi saepe petitam , Auferet illa dies , quae mihi sera venit , > Quam dolor hic umquam spatio evanescere possit, Leniat aut odium tempus et hora meum . Pugnabunt arcu dum Thraces , Iazyges hasta , Dum tepidus Ganges , frigidus Hister erit ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 6:5)
huic odio nemus est et conscia silva.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 35:14)
Sola Iovis coniunx non tam culpetne probetne eloquitur, quam clade domus ab Agenore ductae gaudet et a Tyria conlectum paelice transfert in generis socios odium.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 29:4)
exercent, aliam partem sua poena coercet Sustinet ire illuc caelesti sede relicta (tantum odiis iraeque dabat) Saturnia Iuno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 41:6)
et exponit causas odiique viaeque, quidque velit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 43:2)
Non nos odium regnique cupido compulit ad bellum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 19:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION