라틴어 문장 검색

si infirmior est, gestari, ungui, perfricari, si potest, maxime per se ipsum, saepius eodem die, et ante cibum et post eum, sic ut interdum oleo quaedam adiciantur calfacientia, donec insudet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장26)
qui maxime alunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장32)
Fereque id posse inter principia corpus pati debet, cum hic morbus aetate firmissima maxime oriatur, id est ab anno XIIX ad annum XXXV.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장43)
Quod si febris aut nondum incursat, aut iam remisit, decurrendum est ad modicas exercitationes, maximeque ambulationes, item lenes frictiones.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장56)
Vomitus in hoc morbo frequens perniciosus est, maximeque sanguinis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장79)
tum ambulatione quam maxime recta et longa utatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장31)
Color autem eum morbum detegit, maxime oculorum, in quibus quod album esse debet, fit luteum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장5)
praecipueque in iis agitanda membra, quae maxime deficiunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장25)
Cibus esse debet ex materia media, maximeque ex venatione:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장27)
acri ambulatione utendum, itemque unctionibus frictionibusque, maxime per se ipsum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장47)
Utendum maxime sorbitione est, et aqua calida.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장59)
Praeter haec dolor intolerabilis, maxime circa tempora vel occipitium.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장8)
siti quanta maxime sustineri potest, pugnandum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장31)
quod quidam utique vitandum esse dixerunt, eo quod maxime tum corpus calore egeret, isque esset in sanguine.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장7)
maximeque oleo veteri, si id non est, Syriaco si ne id quidem est, adipe quam vetustissima cervicem et scapulas et spinam perfricare.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장23)

SEARCH

MENU NAVIGATION