라틴어 문장 검색

Nolite ibi nimiam spem habere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVIII 2:4)
Hic item muta, ut 'urbis' dicas, nimis exilis vox erit et exanguis, tanta quippe iuncturae differentia est in consonantia vocum proximarum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 6:3)
Super ea re audivi non incelebrem hominem dicere, nimis comice Plautum inperito et incondito militi falsam novamque opinionem tribuisse, ut Nerienem coniugem esse Martis putaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 13:1)
Item M. Cato in orationis principio, quam dixit in senatu Pro Rodiensibus, cum vellet res nimis prosperas dicere, tribus vocabulis idem sentientibus dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 14:1)
Cum is liber eaque verba M. Frontoni, nobis ei ac plerisque aliis adsidentibus, legerentur et cuidam haut sane viro indocto videretur mortalibus multis pro hominibus multis inepte frigideque in historia nimisque id poetice dixisse, tum Fronto illi cui hoc videbatur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIX 3:1)
Esse autem nimis quam ineptum absurdumque, ut, quoniam aestus oceani cum lunae curriculo congruit, negotium quoque alicuius, quod ei forte de aquae ductu cum rivalibus aut de communi pariete cum vicino apud iudicem est, ut existimemus, id negotium quasi habena quadam de caelo vinctum gubernari.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 5:1)
Neque illis solum temporibus, nimis rudibus necdum Graeca disciplina expolitis, philosophi ex urbe Roma pulsi sunt, verum etiam Domitiano imperante senatusconsulto eiecti atque urbe et Italia interdicti sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XI 4:1)
HELLANICUS, Herodotus, Thucydides, historiae scriptores, in isdem fere temporibus laude ingenti floruerunt et non nimis longe distantibus fuerunt aetatibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXIII 2:1)
Vixerunt quoque non nimis annorum diversum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVIII 8:1)
Atque ille nihil cunctatus, sed nimium quantum audacter:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 10:1)
De his vocabulis quae Cloatius Verus aut satis commode aut nimis absurde et inlepide ad origines linguae Graecae redigit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XII 1:1)
Sed id nimis coactum atque absurdum videtur neque tanti esse momenti potest prima in utroque verbo littera, ut propter eam unam tam diversa verba festinare et fari eadem videri debeant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIV 5:1)
hic nimiis in otiis, inquit, consumptus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 25:2)
Nam cum Pindari, veteris poetae, carmen quod de natura atque flagrantia montis eius compositum est, aemulari vellet, eiusmodi sententias et verba molitus est, ut Pindaro quoque ipso, qui nimis opima pinguique esse facundia existimatus est, insolentior hoc quidem in loco tumidiorque sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 9:2)
Nimium altercando veritas amittitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIV 5:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION